Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

LII PRAEFATIO

dum est ad Graeca; interdum Latinitatem patrum ecclesiae in auxilium vocabimus. Est sane incommoda duplex haec linguae Latinae inopia, sed compensatur reliquis, quas supra exposul, virtutibus.

Video nonnullos, cum in notiones philosophis Indicis peculiares incidunt, a sensu nostro adeo remotas, uL vix ullum vocabulum nobis usitatum iis plane respondeat, ipsum vocabulum Sanscritum in interprelationem suam inferre solere. Atqui, ex mea quidem senlentia, hoc non est e peregrino sermone in nostrum convertere, sed. nihil aliud quam verba Sanscrita litteris Latinis scribere. Ergo conalus sum omnia Lauüna facere, et notionum quoque philosophicarum veram vim et indolem exprimere, quatenus id sine longis verborum ambagibus fieri posset. - Sed in reconditioribus me semper poetae menlem recte divinasse, affirmare non ausim.

Omnino, diserte hoc declaro, ne cuiusquam exspeclauonem fallam: in iis, quae hucusque perfeci, criUucam et grammalicam DBhagavad-Gilae rationem sic sats expediisse mihi videor; philosophicam nondum attigi. Altioris ea est indaginis, quam quae in procinclu et opera tumultuaria tradi possit. Explicanda est universa poetae de rebus divinis humanisque doctrina; explicandus porro nexus singularum sentenliarum cum primis, quae ponit, philosophiae suae fundamentis; in qua opera neminem feliciter versaturum esse pulo, nisi prius meliores de hoe carmine seriptos commentarios, qui plurimi exstant, accurate inspexerit. Mihi ex uno, supra memorato , partem aliquam duntaxat describere Parisiis vacavit: unde tamen haud mediocrem fructum percepi.

| Insunt praeterea carmini: nostro mythologica multa, quae | expositione indigent. -Disputandum erit denique de

poelae aelate, quem nonnulli ad récentiora saecula de-