Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

SCHLEGELII. LI

। wudunt mihi, ut hoc praecipiam, vetustissimus videtur. Sine dubio valde antiqua fuit apud Indos philosophiae origo. Narratur in Rameide, in sanctissimo illo sacrificio, equi immolatione, quod rex Dacarathas celebravit, ut filios sibi a Deum concilio expeteret, Brachmanos post convivium de rationibus philosophicis inter se concertasse (Jim. Ll. c. 19, cl. 933—925). *) Quod si omnia, quae ad cultum humanitatis spectant, longe antiquiora apud Indos et Aegyptios, quam apud Graecos, fuisse constat: quidni illis Pythagoram suum vel Platonem con- cedamus multis saeculis ante, quam hi, quos nominavi, philosophi, et ipsi sacerdotum Aegyptiorum disciplina imbuti, in Graecia florerent? Sed haec obiter: res enim sirictioribus argumentis, tum e carminis ipsius indole et slo, tum ex universa religionum ae philosophiae per Indiam historia petitis, erit conficienda.

Eiusmodi igitur commentarium, quo Bhagavad-Gita mythologice, historice, philosophice illustretur, edere decrevi, quamprimum eius conscribendi facultas. mihi concessa fuerit; et tunc demum omni ex parle interpretis munere me defunctum esse putabo.

Haec fere erant praecipua, quae praemonenda censerem. Unum superest. Magistrorum reverentia a Brachmanis inter sanctissima pietatis officia refertur. 1n quo plane me habent doctrinae suae seclatorem, et religio foret,.in ipso priscae sapientiae aditu huius officit. oblivisci.^. Ergo te primum, vates sanctissime, Numinisque hypopheta, quisquis tandem inter mortales dictus tu fuéris, carminis huius auctor, cuius oraculis mens ad excelsa quaeque, aeterna atque divina cum inenarrabili quadam delectatione rapitur: te primum, inquam, ve-

) ed. Seramp. — IL, 13, 21—23. ed. Bonn.