Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Par. Ve 7 F5

40 CONSILIUM DE ENCYCLOPÆDIA NOVA

quibus dignosci possunt combinationes ‘. Sed ratio maxime habenda est earum proprietatum, quæ statim in sensus occurrunt, cæteræ <C tamen, modo exploratæ sint, non minus > diligenter annotari, per differentias gradusque designari, et indicibus exhiberi debent. Quemadmodum autem in similaribus, ita in organicis per gradus eundum est, < cum qualitates earum sunt investigandæ. > Ponendæ primum eæ quas habent hujus modi species, tantum sensibus oblatæ (incipiendo a sensu oculorum), inde quas per se tractatæ acquirunt vel sibi (id est sibi et aeri) relictæ, << vel aliis sibi similibus individuis conjunctæ (nam in eo differunt a similaribus) vel aqua ignive >> aliisque corporibus et primum maxime similaribus examinatæ; ac denique cum corporibus magis compositis, imo ipsis speciebus et maxime cum corporibus animalium copulatæ, quoniam omnis illa inquisitio maxime ad cognoscendam animalium naturam dirigi debet.

Quarta decima est scientia Moralis, de Animo scilicet ejusque Motibus cognoscendis atque regendis. [Hic Politicam jurisprudentiamque comprehendo.]| *

Decima sexta est [Cosmopolitica] Geopolitica, nempe [Status Generis humani] de statu Telluris nostræ ad genus humanum relato, quæ Hlistoriam omnem et Geographiam civilem comprehendit *.

Decima octava est de substantiis incorporalibus sive Theologia naturalis.

Huic Encyclopædiæ subjicienda est Praclica, nempe de usu scientiarum ad felicitatem, sive de agendis, considerando scilicet, quod nos * nisi homines sumus. | Quoniam vero has scientias satis perfecte tradere majus est opus, et nobis tempore inprimis utendum est; ideo consilium meum est, ut opere inter multos partito quam maturrime licet delineationem ejus qualemeunque quamprimum formemus, Quæ sit cæterorum basis, augerique et poliri indies queat, et gradus esse possit ad majora. Nec video quid vetet a viginti viris eruditis absolvi tale quid intra biennium, quod certum sit ab uno intra decennium præstari posse, qui suflicientem rerum notitiam habeat.

[Sed cum unusquisque [ex curiosis] < eorum qui veritatem amant

1. V. La Logique de Leibniz, p. 326, n. 1. 2. Ici Leibniz a omis le n° 15.

3. Ici Leibniz a omis le n° 17.

4. Suppléer « non ».