Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Ta Er.

624 PACIDIUS PHILALETHI

Mare, X, 11. fertur, non est ipsum corpus, sed causa << superior > quæ agendo

non mutatur, quam dicimus DEum. Unde patet corpus ne continuare quidem sponte motum posse; sed continu indigere impulsu DEï, qui tamen constanter et pro sua summa sapientia certis legibus agit *. Cha. : Atquomodo, quæso, transfer-

tur corpus ex puncto B in corpus D, postquam momentum transitionis seu status medii sustulimus? — Pa. : Hoc non puto explicari posse meliüs quam si dicamus corpus E extingui quodammodo et annihilari in B, creari vero denuo ac resuscitari in D. quod posses novo sed pulcherrimo vocabulo appellare #rans-creationem *. << Et hic sanè est quasi saltus quidam ex sphæra una B in alteram D, non tamen qualem supra refutavimus, quia hæ duæ sphæræ non distant. > Atque hoc est illud denique cujus causà tot machinas rationum admovi, utscilicet vos adigerem denique ad agnoscendam tanti momenti veritatem. Unum addo, non esse quod vos turbet transcreatio, nam dicere rem hîc existere cessare, illic autem existere incipere, sublato transitu seu statu intermedio, est idem dicere, ac illic annihilari illic resuscitari. Ac si unus simpliciter dicat rem esse desinere in statu priori et nunc incipere esse in alio, alius verd dicat annihilari in statu priori, resuscitari in posteriore, utrumlibet admittas, pullum in ipsa re discrimen notari potest, sed tantum in eo quod prior causam dissimulat, posterior exprimit. Nulla autem causa intelligi potest cur res quæ in aliquo statu esse cessavit, in alio esse incipiat (sublato quippe transitu), nisi substantia quædam permanens quæ et destruxit primum et produxit novum, quoniam sequens status ex præcedente utique necessarid non sequitur. — Th. : Hinc mirificè confir-

matur

F. 31-32 (4 p. in-4°): Copie du commencement du Pacidius Philalethi, de la main de Leibniz (reproduite dans les 5 premiers feuillets de la copie du secrétaire).

F. 33-44 (23 p. in-4°) : Brouillon du Pacidius Philalethi. (Dial. Mot.)

e passage (depuis Zd ergo) a été cité par GErmaror (loc. cit.).

116 2. Cf. f. 26 verso,