Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre
|
PACIDIUS PHILALETHI 627
rectè meditati fuerint ‘, motum ipsum minimè imaginationi subjici et mysteria quædam metawysica ex spiritali® natura profecta in eo contineri: arcanam quoque nobis vim intus assistere qua frui possit animus, amore atque caritate accensus, et meditatione attenta elevatus.
Hæc cum pietate insignis et studio ardens dixisset senex, omnes, Alethophile, ignem quendam concepimus, ac certatim in divinas laudes effusi ad studium tam faustum nos cohortati sumus, præ quo alia omnia nihili videantur, cum non aliter æstimanda sint, quam prout conferre possint ad hunc animi statum in quo felicitas omnis ponenda est. Sed et consensus apparuit sapientum, et multa ex Theologorum mysteriis Theophilus, multa ex Hermeticorum atque Pythagoræorum arcanis Gallutius attulit confirmandæ veritati. Charinus autem talium novus in alium pene hominem mutatus videbatur. Ego cum unum adhuc demonstrationis hujus fructum adjecissem, quod scilicet hinc appareat aliud longe esse actionem, aliud mutationem, et posse aliquid agere sine repassione, id magni usus esse in divinis omnes agnovere cum applausu. Tandem cum sermo in multam noctem protractus esset, nec tantüm in alium colloquii diem, sed et in certas quasdam communis studii leges consensissemus, data acceptaque arcani fide (quædam enim dicta erant ultro citroque, quæ huc transferri non possunt, quod non omnes üis digni aut certè pauci maturi atque præparati videantur), colloquium sanè diutissimum finivimus. Ego postero mane sumto calamo dum caleret animus recente memoria hoc tibi pariter ac mihi, Alethophile, exaravi, tametsi animam illis infundere non potuerim quæ loquentium vultu ac motu habent collationes, alioquin argumenti siccitate languentes [His si placet fruere ac] Vale.
1. Allusion aux Cartésiens. ZNS1L.
MaTx., X, 11.