Platonis opera omnia : uno volumine comprehensa ad fidem optimorum liborum

PRAEFATIO. XI

D. u£uwet 487. A. Wyei 488. E. 492. A. eost 497. E. Owvosi 504. C. ILOCVESUEL 506. A. "/1oe 508. E. VIL qjet 515. B. Otoh.éyec 527. E. cjyet 529. B. VIII. dxovost 544. C. GEet 515. A. ngoxahsi 516. A. sjyei 578. A. IX. rjyet 585. B. X. nagoó£Eet 607. A. xqAei 607. C. Owvosi 608. E. taque his locis omnibus, praesertim quum etiam aliorum codicum auctoritas accedat, quis est quin iam sponte largiatur sine ulla dubitatione restituendam esse formam a scribis vulgari rationi assuetis temere oblitteratam? Hoc autem si ita faciendum statuerimus, nonne etiam lll. p. 413. A. zr& ex solis Par. D. et uno Vindob. IV. p. 440. D. év&vuei ex libris quibusdam aliis, X. p. 612. E. evi ex Cod. B. Stobaei et vestigiis codd. Mon. et Flor. X. qui prave «/retg scriptum habent, revocandum arbitrabimur? Hanc vero rationem sequentes denique etiam cogemur, tres istos quattuorve locos amplissimi operis corrigere, in quibus altera scriptura in libris servata est. Hos enim quis est qui sibi persuadeat in tanta contrariorum exemplorum copia et multitudine ferendos ae non item ad alterius rationis legem vel sine codicum auctoritate refingendos esse? Nimirum nulla plane hac in re olim dominata est scripturae varietas, sed forma in & terminata apud Platonem ubique scripta fuit. Itaque etiam De Rep. X. p. 590. D. eiaS&&vet et ibid. E. £ozs* reponendum esse iudicavimus, licet ibi codd. omnes ce/o9&vr et &oyr tueri videantur. Postulat enim id ratio, quae alias locis paucissimis exceptis apud Platonem constanter observatur. Sed satis de his. Lubet postremo paucis disputare etiam de scriptura vocabuli &vógeía, pro qua alii probant &vógíc. Scripsimus igitur ubique «vógzía. Enimvero non po&tica est haec forma, sicuti nuper quibusdam visum est, sed veteris dialecti Atticae propria, utpote lonicae formae cvOQní/j, qua utitur etiam Herodot. VII. 99., cognatior. Ac videtur eam formam Plato ipse spectare in Cratylo p. 413. D. E. ad quem locum ea de re in edit. Gothana disputavimus. Extat vero illa in optimis libris tam constanter, ut nos quidem non dubitemus, quin philosopho ubique sine dubitatione restituenda sit, praesertim quum etiam libri deteriores innumeris locis eandem servaverint. Quam in rem satis erit vel unos contulisse locos Reipublicae ac Timaei, in quibus reperitur vocabulum, comparatis inprimis etiam libri Par. A. lectionibus ad illos nuper enotatis. De Legibus autem ne quis dubitet, quippe ih quibus utique vulgata scriptura facile alicui videatur usitatior esse, codices, quos nos nunc habemus ad hoc opus accuratius excussos, &vóoeío scripturam adeo tuentur, ut nullum plane locum in eo superesse meminerimus, qui recte ad veterem scripturam defendendam adhiberi queat.

Atque ex his satis iam perspicuum fore putamus, quid sit quod antea diximus, accuratae scriptionis caussa ommia fuisse denuo lustranda atque percensenda.