Platonis opera omnia : uno volumine comprehensa ad fidem optimorum liborum

VI PRAEFATIO.

habuisse, nisi quae aut ex aurium iudicio aut ex varietatis quadam gratia et oblectatione penderet. Alia autem perpetuae cuiusdam rationis et consuetudinis norma videntur fuisse sustentata, sive illa communis omnium aut multorum fuerit sive singulorum scriptorum propria. In utroque vero genere tam vett. grammaticorum testimonia quam codd. optimorum suffragia respectanda duximus, sine quibus omnino metuendum est. ne plane dubii et consilii inopes haereremus.

Et ad illud quidem genus primum referenda videtur scriptura vocabulorum ab littera 0 ordientium, quam litteram qui ab Atticis narrant in € fuisse commutatam, ii certe nihil aliud videntur voluisse, quam Atticos hac usos esse licentia, ut eiusmodi vocabula etiam per litteram 3 efferrent. Certe quidem apud Platonem utriusque scripturae promiscuus usus est, ut optimum videatur hae in re per omnia meliorum librorum, inprimis Clarkiani s. Bodleiani atque Paris. A. et si qui sunt ipsis consimiles, obtemperare auctoritati. Quod quidem, quantum in nobis fuit, ita facere conati sumus,

Ac similis ratio obtinet etiam in usu hiatus et elisionis, Qui apud Platonem quidem incertis plane. vagatur finibus. Nam ne quis putet philosophum in illo regendo adhibuisse similem quandam cautionem atque Isocratem usurpasse novimus, audias Ciceronem Orator. c. 44. $. 150 sq.: Quod quidem lingua Latina sic observat, nemo ut tam rusticus sit, quin vocales nolit coniungere. In quo quidam etiam Theopompum reprehendunt, quod eas litteras tanto opere fugerit, etsi idem magister eius Isocrates; at non Thucydides; ne ille quidem haud paullo maior scriptor, Plato, nec solum in his sermonibus, qui dialogi dicuntur, ubi etiam de industria id faciendum fuit, sed in populari oratione, qua mos est Athenis laudari

in concione eos, qui sint proeliis interfecti: in ea est crebra ista

vocum concursio, quam magna ex parte ut vitiosam fugit Demosthenes. Quod quidem testimonium Ciceronis planissime confirmatur eodieum adhue superstitum auctoritate, quippe in quibus hoe in genere tanta regnat varietatis inconstantia, ut rationis quidem ope certam scribendi legem atque normam nemo quisquam unquam inventurus videatur. Itaque in his quoque optimum visum est praestantissimorum codieum obtemperare auctoritati: quod quidem inprimis in Republica, Timaeo atque Legibus nune ideo diligentius observare nobis licuit, quia jam usi sumus diligentissimis ad hos libros codicis Parisini A. collationibus, quibus vel eiusmodi minutiae, quae videntur, accuratissime enotatae fuerunt. ltaque si plurimis horum aliorumque librorum locis in talibus a ceteris editionibus discessimus, non illud temere, sed optimorum librorum auctoritate factum putes, quamquam in plurimis Platonis seriptis Im. Dekkerus verum iam occupa-