Platonis opera omnia : uno volumine comprehensa ad fidem optimorum liborum
VIT PRAEFATIO.
dubie faciendum censemus, ut eadem etiam his locis vel sine disertis codicum suffragiis revocetur.
Quamobrem primum quidem infinitivos in &v et 5j» constanter sine iota subscripto exprimendos curavimus. Nam primum quidem nondum a quoquam confutati sunt qui Herodiano duce infinitivos in &v non recipere illud iota disputataverunt, Io. Fr. Reizius ad Lucian. T. I. p. 778 sqq. et Fr. À. Wolfius Analect. litt. T. II. p. 419 sq. coll. Elmsl. ad Sophocl. Oed. Tyr. Praef. p. 8. Góttling. ad Theodos. p. 226 sq., ut sane verisimile sit antiquam eorum sceripturam subdititia littera penitus caruisse. Deinde ad Platonem quod attinet, gravissimum ad dirimendam de hac re controversiam momentum facit codicis praestantissimi Clarkiani auctoritas. Is enim quum iota istud in aliis formis non suppositum sed iuxta adscriptum habeat, ita ut in eo ubique legatur yekaic, tiLG; , Cijtg, uetótGt, 091, al., tamen in infinitivis nusquam addit iota, sed semper scriptum exhibet yek&v, vtudv, og&v; id quod diserto testimonio confirmat etiam Thomas Gaisford Lectt. Platt. Oxon. 1820. 8. p. 1. ubi ad Euthyphron. p. 3. D. annotat haec: , Codex xereysélàv: nunquam enim iota infinitivis adscribit. Confirmatur igitur libri longe praestantissimi auctoritate ea scriptura, quam et Herodianus testatus est veteribus Atticis unice placuisse, et codd. quidam Platonis alii, in quibus Florentini sunt, iuxta cum exemplo Aldino satis fortiter tuentur. Ex quo nos quidem colligimus, eam Platoni ubique vel sine disertis codicum testimoniis fuisse restituendam.
Atque eandem ob caussam contraria ratione iota subscriptum servandum duximus, ubi multis usus ipsius dubius certe et controversus visus est. Ambigunt enim viri docti, vocabula Óorixogav?; sintne addito an omisso iota scribenda. At Clarkianus quidem codex ubique liquido scriptum exhibet návrt , 07t)1, oUOcui, noÀkagri, zavvey5t, al Atque eam scripturam etiam alii codd. iique nec numero pauci nec bonitate leves aut exigui ita confirmant, ut lota fere sub 1j appictum exhibeant. Ex quo nobis quidem clarissime elucere videtur, veteres eiusmodi vocabula plane ad analogiam eorum vocabulorum finxisse, quae re vera dativi speciem referunt, veluti xow;. Hoc autem quum rationi adeo sit consentaneum, ut omnes veritatis numeros habeat, ubique codicis Clarkiani scripturam adscivimus, etiamsi hic et illic loci occurrerent, qui, num ea per librorum testimonia confirmata esset, certe dubitari paterentur. Nam quum in iis libris, quos Clarkianus codex complectitur, nullo modo dubium sit, quid sit pro vero probandum, ne in ceteris quidem Platonis scriptis usquam ab illa ratione recedendum esse iudicavimus.