Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

SCHPIEEGEIRLEE PERAERATIO

EDITIONIS PRIORIS.

" Quum tertio abhinc anno Lutetiae Parisiorum commorarer propter munus mihi demandatum, ut in principe artis typographicae sede typos litterarum Dévanagaricarum caelandos, feriundos, flandos eurarem, quibus Regia munificentia Academiam nostram Rhenanam ditavit: statim cireumspicere coepi, quidnam potissimum hisce typis excusum publici iuris facerem. Eligendum erat aliquid non nimiae molis, ne mora diuturniore eruditorum exspectationem frustrarer, nec nimis difficile, ut in tanta librorum inopia, venalium utique ac modico pretio parabilium, tironibus quoque consulerem. Magna sane ineditorum copia praesto mihi erat in Bibliotheca Franciae Regis; sed non magnopere allectabar hac gloriola, ut primus aliquid novi in lucem protraxisse dicerer; siquidem, quantum equidem iudicare valeo, pleraeque librorum Sanscritorum editiones, quae hucusque prodiere, ita sunt comparatae, ut satis ampla tum crilico acumini, tum solerti interpretis diligentiae materia relieta sit. Converti igitur animum ad carmen philosophieum , eui titulus est. Bracavan- Giràá, quo vix aliud ullum sapientiae et sanctitatis laude per totam Indiam celebralius exstat. Eius argumentum omnibus, qui philosophiae historiam, non solum apud Graecos, sed etiam apud antiquos Asiae populos investigare operae pretium