Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

DU PRINCIPE DE RAISON 13

corpore non sint << nec nisi in anima concipi possint =>, est tamen aliquid in corpore quod illis respondet.

(5) Et perinde res habet, uti interdum et rebus naturalibus veritatem indagamus per causas finales, quando ad eam facile non perveniri potest per efficientes, quod non tantum doctrina anatomica de usu partium patefacit, ubi recte a fine ad media ratiocinamur, sed etiam ipse notabili exemplo in specimine optico ostendi'. Quemadmodum enim in corporibus animatis organica respondent vitalibus, motus appetitibus, ita in tota natura causæ efficientes respondent finalibus, quia omnia non tantum a potente, sed etiam à sapiente causa proficiscuntur. Et regno potentiæ per efficientes involvitur regnum sapientiæ per finales. Atque hæc ipsa harmonia corporeorum et spiritualium inter pulcherrima et evidentissima Divinitatis argumenta est, cum enim inexplicabilis sit unius generis in alterum influxus, harmonia rerum toto genere differentium à sola causa communi seu Deo oriri potest.

(6) Sed ad eundem perveniemus generaliore via, redeundo ad principium nostrum fundamentale. Nimirum considerandum est: spatium, tempus et materiam, nudam scilicet, in qua nihil aliud quam extensio et antitypia consideratur, esse plane indifferentes ad quaslibet magnitudines, figuras et motus, nec proinde hic in rebus indifferentibus et indeterminatis > rationem reperiri posse determinati, seu cur mundus tali modo existat et non sub alia quacunque non minus possibili forma sit productus. Unde consequens est, rationem existentiæ rerum contingentium tandem quærendam esse extra materiam et in causa necessaria, cujus nempe ratio existendi non amplius sit extra ipsam; eamque aded spiritualem esse, verbo mentem, et quidem perfectissimam, cum ob rerum nexum ad omnia extendatur.

(7) Porro creaturæ omnes sunt vel substantiales vel accidentales. Substantiales sunt vel substantiæ vel substantiata. Substantiata appello aggregata substantiarum, velut exercitum hominum, gregem ovium et talia sunt omnia corpora >>. Substantia est vel simplex ut anima, quæ nullas habet partes, vel composita ut animal, quod constat ex anima et corpore organico. | Quia autem corpus organicum ut omne aliud non nisi aggregatum est ex animalibus vel aliis viventibus adeoque organicis,

1. Unicum opticæ, catoptricæ et dioptricæ principium, ap. Acta Eruditorum, 1682 (Dutens, WII, 145). CF. La Logique de Leibniz, p. 229 sqq.

Paiz., I, 15.