Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

PHiz.,IV,3,a,3.

4, recto.

24 VÉRITÉS NÉCESSAIRES ET CONTINGENTES EE

ipso etiam de aliquibus suis decretis seu rerum legibus, quæ in rerum eligendarum notionibus involvuntur decernit. Et quia DEUS eo ipso dum seriem hanc eligere decernit, infinita etiam decreta facit, de omnibus quæ in ea involvuntur, adeoque et decretis suis possibilibus seu Legibus à possibilitate ad actualitatem transferendis, hinc patet aliud esse decretum < quod DEUS in decernendo respicit, aliud esse decretum > quo DEUS decernitillud reddere actuale, nempe id quo hanc rerum seriem << et hanc in ea Mentem >> ad existentiam <et in ea illud decretum eligit; sive aliud esse decretum possibile in seriei ac rerum seriem ingredientium notione involutum, quod decernit reddere actuale; aliud esse decretum quo << decretum illud possibile> decernit reddere actuale. Quam reflexionem Decreti unius super alterum eo minus debemus mirari quia utique Voluntatis quoque divinæ decreta <libera >> intellectui divino objici oportet priusquam facta intelligantur. Neque enim facit DEUS, quod non se facere jam sciat. Hinc jam intelligimus quomodo divinæ prædeterminationis physica necessitas cum decreto Prædeterminandi ex actibus prævisis stare possit, tantumque abesse ut DEUS Judam proditorem feri debere, absolutè decernat, ut potius ex notione Judæ independenter à suo decreto actuali videat eum fore proditorem. Nec proinde decernit DEUS Judam debere esse proditorem. Sed tantüm Judam quem prævidet fore proditorem nihilominus debere existere, < quoniam infinita sua sapientia videt, hoc malum immenso lucro majoribus bonis pensari nec aliter res melius sibi constare > | quod ipsum non velle, sed permittere est Decreto jam Judam peccatorem extiturum << consequenter etiam decernitur et > cum prodendi tempus veniet concursum prædeterminationis actualis esse accommodandum. Quæ tamen tantum ad id quod in pravo hoc actu perfectionis inest terminatur, ipsa creaturæ notione, in quantum limitationem involvit, quod unum à DEO non habet actum ad pravitatem contrahente. Itaque in eo sum ut credam, modo hæc dua teneantur, perfectionem omnem in creaturis à DEO esse, imperfectionem ab earum limitatione; cæteras sententias attentè consideratas in ultima analysi conciliari universas.

SU