Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Pair Vou7,.f2

3, recto.

Plagula 2.

34 CONSILIUM DE ENCYCLOPÆDIA NOVA

EEE

ipsi invenissent, quod non est cujusvis. Porro hinc patet => etiam non [erit] fore > necesse definitiones separatim præmitti atque axiomata, et phænomena sive experimenta. Sed ea ita assumentur, ut primum naturali ordine meditandi eorum usus sese dabit.

Propositionibus ordine inventorio dispositis subjiciantur Indices sive catalogi, in quibus inventa jam atque intellecta ad facilem usum atque combinationes instituendas velut in Tabulis ordinabuntur. Unde multa nova exurgent, de quibus alioqui non cogitassemus, et harmonicæ quædam apparebunt series, quarum filum sequendo ad majora aditus patebit. Hæc lux etiam in Mathematicis desideratur, itaque quemadmodum aliæ scientiæ exemplo mathematicarum ad certitudinem eniti debent, ita vicissim mathematicarum asperitas blandiore quadam tractandi ratione < cæterarum exemplo © mitiganda est : ut simul et voluntati fidem extorqueamus, et animo causarum avido clare satisfaciamus.

Adhibendæ sunt ubique figuræ sive schemata quatenus commode licet!, verum unum hic observandum est majoris ad perficiendas scientias momenti quam quis facile sibi persuadeat. Nempe et propositiones et propositionum demonstrationes ita concipiendæ sunt, uttotæ legi atqueintelligi possent etiamsi schemata abessent. Adjicienda est, tamen in parenthesibus, perpetua ad literas schematis remissio. Posterius necessarium est ad juvandam imaginationem, sed prius necessarium est ad juvandam mentem, parandosque conceptus distinctos, atque animum ab imaginibus abducendum : ut discamus etiam invenire sine | schematibus sola vi animi, et ut appareat demonstrationis [vim] < efficaciam > non pendere a figurarum ascriptarum delineatione. Eandem ob causam demonstrationes etiam sine calculo algebraico perfici debent, etsi enim ille summi sit usus, et a me maximi fiat, et in is quæ aliter extorquere non possumus necessarius sit, tamen abstinendum eo est quotiescunque veritates naturali quadam ratione demonstrari possunt, quæ per ipsas rerum ideas animum ducit. Itaque in constituendis Scientiæ cujusque Elementis, a calculo Algebraico est abstinendum *, Sed cum Scientiam aliquam satis in potestate habemus, calculus postea egregie utilis est, ad ducendas inde consequentias, variosque casus atque applicationes >, et ad oblata quævis quam minimo animi labore consequenda. Encyclopædia ergo nostra ita scribenda est,

1. CF. Atlas universalis (Pui., VIL, À, 30). 2. Cf PHIL,.V; 10, f 59.

RTS PE