Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

CONSCRIBENDA METHODO INVENTORIA 3 7

1 Tertia Ars est Mnemonica, seu ars retinendi et in memoriam revocandi quæ didicimus, quæ ars multis elegantibus utitur compendiis et inventis, quorum aliquando usus esse potest in vita”. Inprimis autem portio ejus, ars reminiscendi scilicet, excoli debet, cujus ope nobis in memoriam revocamus illis quibus opus habemus, et quæ in memoria nostra latent, sed non succurrunt: Aliud enim est retinere, aliud reminisci, nam eorum quæ retinemus non semper reminiscimur, nisi aliqua ratione admoneamur.

Quarta est Topica seu ars inveniendi, id est dirigendi cogitationes ad aliquam veritatem ignotam eruendam, vel media finis cujusdam reperienda. Huc pertinent loci dialectici, inventio Rhetorica, ars argutiarum, ars deciphratoria sive divinatoria, ac denique algebra, in quibus pulchra artis Topicæ specimina adduntur quæ nosse debet is qui hanc artem tradere volet, non ut Algebram immisceat tractationi generali, sed ut inde repulas universaliores formet, quæ tamen in scholiis illustrari possunt specialibus exemplis.

Quinta est Ars formularia quæ agit de eodem et diverso, simili ac dissimili, id est de formis rerum, abstrahendo tamen animum a magnitudine, situ, [ordine|, actione.

Huc pertinent formulæ formularumque comparationes, et ex hac arte pendent multæ regulæ quas Algebristæ et Geometræ in usum suum transtulerunt, tametsi eæ non tantum circa magnitudines sed et circa alias considerationes locum habeant °.

Sexta est Logistica, de toto et parte, sive de magnitudine in genere, rationibusque ac proportionibus, in quam incidit Quintum Euclidis Elementum, et magna pars Algebræ.

Septima est Arithmetica, sive de distincta magnitudinum per numeros

expressione.

Octava est Geometria sive scientia de situ et figuris. Hæc utiliter separabitur in partes sequentes : Elementarem planam. Elementarem solidam. Conicam. Organicam. Transformatricem. Ubi sciendum est, Geometriam etiam << Elementarem >> nondum adhuc ita ut optandum

1. Leibniz avait d'abord écrit un $ commençant ainsi : « Tertia est Methodica, seu ars dirigendi cogitationes suas... » qu'il a barré, et dont le contenu se retrouve dans le $ suivant relatif à la Topica,

2. Cf. les mss. inédits classés dans Puiz., VI, 19, sous la rubrique : « Mnemonica sive præcepta varia de memoria excolenda. »

3. C'est la science que Leibniz appelle la Combinatoire, et qu'il oppose à la Logistique. V. La Logique de Leibniz, p. 288 sqq.

PHIL:, V,n7; F4:

4, Verso.