Topola

164

monasterii ecclesiae aliquid in utensilibus praeparare. Cum autem non sufficeret in argento ipsa uasa perficiendum: accomodauit nobis Petrus, salonitanae ecclesiae archiepiseopus et dilectus compater, XI libras argenteas. Hac de re ei duximus hilari animo dare quiduis: »et non denegamus claritati uestrae«. Quibus ipse respondit: »uolo, domine et compater, ut primum, quidquid proprio emi pretio uel quod donatum est in immobilibus et mobilibus in sancta matre ecclesia, id est in Lasani et Tugari, cum seruis et ancillis Stepus, Sagoleo, Gor(e)tino, praesentia claritatis vestrae per paginulam priuilegialem sanctae salonitanae ecclesiae dictae mancipata in aeternum permaneant : ac deinde ut in fatam matrem ecclesiam, quae est metropolis usque ripam Danubii et pene per totum regnum Chroatorum, et pro remedio animae uestrae, parentum uel fidelium uestrorum et per commodatum argentum detis ecclesiae beati Qeorgii in loco, qui dicitur Putalo, omnia quae obtinet possessionum, seruos quidem et ancillas, quae Mislauo duce ipsam ecclesiae, cum dedicata uide(re)tur, et ab ipso supra dicto duce donis ditatam, simili modo et priuilegii censura. Haec quidem donatio a nobis firmiter enise deposcimus taliter«. Et suggestioni placiti data ad sensum spopondimus et iure mansuris rebus privilegium fieri (per) praesentem nostram deliberationem praecepimus, uidelicet ita duntaxat ut empta pretio infra terminis nostris in locis memoratis sempiterna donatione possideat dicta iam sancta ecclesia, a nemine infestante. Tandem vero praefatam ecclesiam de regali territorio ab orientali et occidentali parte a rupe montis usque ad mare, ab utroque latere terminos cum lapideis et ferro signatos, infra quos terminos nullius adjacet territorium, nos diligenter condonamus et hoc in augmento sanctae salonitanae ecclesiae proferentes firmamus. Et ut singulis annis de omnibus nascentibus terrae ex curte nostra, quae Olusan dicitur, decimae inferantur in memoratam ecclesiam, quas decimas antecessor noster Mislauus dare coepit. Si quis vero de super scriptis, quidquid deo insqirante amore sanctorum inflammati deuoto pectore obtulimus, concessimus et imposterum inconuulsa firmata manere censuimus in coenobium sanctorum matryrum Domni et Anastasii, Cosmae et Damiani, et si quis diripere viel subtrahere aut per uim opponere tentauerit: iram domini saluatoris, et sanctorum omnium maledictionem, quidem CCC patrum et octodecim (incurrat); uinculo insolubili anathemate, maranatha denodetur; dividetur et evallatur diuino iudiciq a cognatione et patria, uxore et filiis, qui separare donnationem nostram temerarie a sancta ecclesia, iam factam praesumpserit; fouetur itaque hic litigantibus cum eo vicariis sanctis religiosorum subsistentium principum gracia (contra) tam nefandum faciens, quisquis ille defunctorum (dona) obiuioni dans et lumen animarum eorum extiguens; et in nouissimo die magni examinis cum diabolo et eius tetris angelis et luda Iscariote, Christi proditore, in gehenna barathri muneretur, übi ignis nunquam extinguitur et uermes impiorum non moriuntur. Actum in loco, qui dicitur Byaci,