Topola
171
sumptis viribus, ad refulciendum et corroborandum animum nostrum Eegium, eum universorum Primatibus, et aliis gentibus nostris, alacrius in opem et nostrae personae in salubriorem remedium, iterum in ipsos Tartaros asperrime ut imbres pluviarum irruendo, et eosdem translatius ut flumen exordio voraginis, trans litus et ultra, usque fluvium Kerka, et ad Brezeza transpartius sunt transfugati, et nos exinde ad salubriorum processimus remedium, vota nostra altissimo in aeternum aspirando, übi annotati fideles nostri Kres, Kupissa et Eak, reverissime, tanta nobis et Eegno nostro ac sacrae coronae nostrae fidelissima exhibuerunt obsequia, quantum caput nostrum Eegium praevalebat. Quae licet prae tedio legentium misimus silentio, sed quantum totius Christianae Eeligionis una valuit zona, pro quibus necdum latam vel largam terram, sed dignum dicere, unam partem unius Comitatus, vel honoris nostri Regii in Eegno nostro, a nostra perpetue mererentur obtinere Maiestate; nam et ipsi Kres, Xupissa et Eak, in huiusmodi ipsorum agilibus certaminibus et praeliis, non parva ad capita et humeros eorum retulerunt, et viginti quinque fratres et proximos eorum vita miserunt exutos; nihilominus tamen, ut in aliqua parte suorum fidelissimorum obsequiorum et sanguinis effusione ac fratrum et proximorum suorum nece miserrima, nec non expensarum, plurima onerositate, a nostra Maiestate se agnoscant benigne remunerati, hanc eisdem Kres, Kupissa et Eak praebuimus gratiam et libertatem, ut a modo in aeternum illibati Kobiles, et veri aulices Eegales censeantur, et cuncta militaria preeludia, ante conspectum Eegium et alias übivis facere valeant et possint. Quocirca quasdam spaciosas terras nostras Eegales unam contiguam terrae monasterii sanctissimae et intactas Dei Genitricis Mariae in Thoposzka aliam in contiguitate terrae generationis Dresnik vocatas, omnes in Cottu. Zagrabiensi sitas et habitas, per venerabilem virum Magistrum Farkassium Ecclesiae Albensis Praepositum et aulae nostrae Cancellarium, fidelem et dilectum nostrum, a Maiestate nostra specialiter ad hoc deputatum, reambulatas et separatim ab aliis possessionatis hominibus metaliter distinctas, et segregatas et unam quamquam in suum gyrum confertas, ac omnibus commentaneis et convicinis earundem terrarum palam et publice, ac lucide et manifeste denuntiatas et designitas, cum omnibus ipsarum terrarum utilitatibus, et pertinentiarum integritatibus ac fructuositatibus universis, quovis nomine et vocubalo censitis et designatis pro nostris fidelibus Kres, Kupissa et Eak, de praedicto Syrmio, et eorum haeredibus haeredumque successoribus, et posteritatibus universis, de consilio et beneplacita voluntate Praelatorum et Baronum ac Procerum Eegni nostri universorum prae maturo, dedimus donavimus et contulimus, imo damus, donamus et perreniter conferrimus, et in scriptis nostris eisdem tenendas, gaudendas et possidendas perpetue et irrevocabiliter, patrocinio mediante cofirmamus. Exinde quoque universos successores nostros, felices Eeges Hungariae, in Cristo Eege sem-