Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre, page 103

MODUS EXAMINANDI CONSEQUENTIAS PER NUMEROS 73

——————

mum judicium requirat. Adde quod sæpe in judicando animus sit ordine ducendus, et ad multa attendendum; itaque filo quodam sensibili opus est in hoc labyrintho‘, quo dirigatur imaginatio, quod tunc cum res ipsa << per se >> imaginationi subjecta non est, à characterismis peti debet. Qua ratione quivis solo calculo de diffcillimis nunc veritatibus judicabit; et imposterum non amplius digladiabuntur homines circa ea [quæ demonstrationi subsunt, sed ad experimenta naturalia ubi nonduml] < quæ jam habent in potestate, sed ad nova invenienda convertentur >>*.

Quoniam autem hæc etiam ingeniosissimis videntur impossibilia, ided gustum aliquem tantæ rei dare operæ pretium est; et quoniam nondum excogitatos habeo characterismos pro singulis terminis, et ob mirificum rerum connexum difficile est in paucis a reliqua rérum sylva avulsis specimen exhibere; ided nunc quidem loco characterismorum in quibus aliquando calculus verè universalis instituetur, adhibebo nunc numeros, et quoniam an argumentationes in materia bonæ sint ex singulorum Terminorum characterismis dijudicandum erit, ide nunc satis habebo ostendere in numeris an argumentationes quomodocunque transpositæ, multiplicatæ invicem, implexæ, sint in forma bonæ seu an vi formæ concludant.

Sæpe enim fit ut conclusio sit vera, sed non sequatur ex præmissis vi formæ; et tunc non licet eam imitari in aliüs casibus, nisi ubi par ratio est, quod difficile est dijudicatu, cum veras formæ regulas ignoramus. Exempli causa, proponatur hoc argumentum :

<< Omnis sapiens est justus * Quidam sapiens est fortunatus Ergo quidam fortunatus est justus. item hoc : > Omnis pius est beatus Quidam pius non est fortunatus Ergo quidam fortunatus non est beatus.

Pxiz., V, 8, e, 1G-20.

| Conclusio nes > [vera est] veræ sunt, et excogitari possuntinnu- 20 recto.

meræ aliæ ubi etiam est vera, sed tamen < in posteriore argumentatione >> non sequitur ex præmissis neque consequentia sive forma est

1. Métaphore favorite de Leibniz (V. La Logique de Leibniz, p. 90).

2. Cf. Lettre à Oldenburg, 28 déc. 1675 (Puiz:, VIS, 10), citée ap. La Logique de Leibniz, p. 260, note 2; et les textes cités 1bid., p. 98 sqq.

3. Au-dessus de justus on lit le mot pius.