Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre, page 115

CALCULUS CONSEQUENTIARUM 85

Cum enim invenissem cuilibet sive Termino sive notioni, suum ascribi posse numerum characteristicum, < cujus interventu idem futurum est calculare et ratiocinari; > et vero ob mirificam rerum complicationem, nondum veros numeros characteristicos exhibere possim antequam summa plerarumque rerum capita in ordinem redegero; consideravi consequentiarum formam nihilominus in calculo comprehendi ac numeris demonstrari posse fictitis, qui loco verorum numerorum characteristicorum interim adhiberentur ‘. Quod ita patefaciam.

In omni propositione categorica (nam ex his cæteras dijudicari posse alias ostendam, paucis in calculo mutatis) duo sunt Termini subjectum et prædicatum; Quibus accedunt : copula (est), affirmatio vel negatio, seu qualitas, et denique signum, id est Omnis vel quidam seu quantitas. Exempli gratia in hâc : Pius est felix, pius et felix sunt termini, ex quibus pius est subjectum, felix prædicatum; est, copula. | Qualitas Propositionis est Affirmatio vel Negatio. Ita hæc propositio : pius est felix, affirmat, illa verd : sceleratus non est felix, negat. Quantitas propositionis est universalitas vel particularitas. Ut cum dico : Omnis pius est felix, vel si dicam nullus sceleratus est felix; sunt propositiones universales, illa universalis affirmativa, hæc negativa. Sed si dicam : quidam sceleratus est fortunatus, quidam pius non est fortunatus. Propositiones sunt particulares, illa affirmativa, hæc negativa.

In omni propositione [affirmativa| prædicatum inesse dicitur subjecto, seu prædicati notio in subjecti notione involvitur. [Ut] Nam in propositione Universali affirmativa > cum dico : Omnis homo est animal; hoc volo : animalis conceptum involvi in hominis conceptu (nam hominis conceptus est, esse animal rationale). Et cum dico Omnis pius est felix, [hoc volo si quis| < significo eum qui >> intelligat naturam pietatis, etiam intellecturum in ea felicitatem veram contineri. Itaque in propositione universali affirmativa manifestum est prædicatum in subjecto per se spectato contineri. Sed si propositio sit particularis affirmativa, tunc prædicatum non continetur in subjecti notione per se spectata, sed in subjecti notione cum aliquo addito sumta; id est in aliqua subjecti specie. Fit enim speciei notio ex notione generis, cum addita aliqua differentia. < Similiter in >>

1. V. La Logique de Leibniz, p. 111.

Pxic., V, 8, f, 24:

24 Verso.