Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre, page 123
METHODUS PHYSICA. CHARACTERISTICA 93
Maji 1676. Pxic., V, 8, g, 30 recto. E x propositionibus quæ rerum emendandarum causa fiunt, eas maxime
amo, quarum fructus viventibus nobis percipi posse spes est. Quanquam enim et gloriæ et posteritatis rationem habeat mens generosa, juvat tamen laborum suorum præmiis frui vivum videntemque ‘.
[Studiorum ratio omnis ad usum quendam dirigi debet, qui mihi tripartitus esse videtur, Perfectio animi, Medicina corporis, et vitæ commoditates. Quæcunque à nobis discenda sunt, rediguntur ad tres classes, Demonstrationum, Experimentorum, et Historiarum. Perfectio Mentis acquiritur perceptione demonstrationum, et exercitio virtutum, quarum præcepta scilicet demonstrationes nobis tradidêre.
Medicina corporis hactenus non nisi Empirica id est Experimentalis > fuit, quoniam paucissimorum morborum veræ causæ, et paucissimorum remediorum verus operandi modus innotescit.|
Certum est unum hominem non satis temporis habere posse ad omnia invenienda, quæ a ratione pendent et certa methodo possunt inveniri, neque satis habere occasionum, ad ea invenienda quæ <a >> casu << pendent = atque experimentis non semper obviis discenda sunt.
Certum est, si omnia utilia quæ saltem unius opidi, ne dicam provinciæ, homines sciunt aut experti sunt, in unum collecta breviterque
: exhibita essent, Thesaurum nos incomparabilem habituros. Quid si plures nationes consentirent, imd quid si plurium seculorum scientiam | collectam haberemus?
Si omnia egregia quæ homines sciunt aut sciverunt annotata atque cognita essent, credo felices << essemus >> et plerisque malis atque incommodis humanam vitam urgentibus superiores [essemus], | vix enim 30 verso. morbus est, cui non certum aliquod atque exploratum remedium aliquis ex populo nôrit.
Ex his patet homines non nisi propria negligentia esse infelices.
Si saltem omnia vere utilia atque realia quæ in tot libris extant in unum collecta exstarent atque indicum in collectanea universalium >= ope in promtu essent, Thesaurum incredibilem haberemus.
1. Cette idée revient souvent chez Leibniz; v. par exemple Parc., VII, B, vi, 1, fin.