Platonis opera omnia : uno volumine comprehensa ad fidem optimorum liborum

PERIACECF!A- T-I:0* Vi

tenbachii, alii magni viri, in afferendis locis Platonicis sequuti esse reperiuntur. Denique nee ingratum fore harum litterarum studiosis putamus, quod tandem aliquando etiam Scholia Graeca ad exempli Stephaniani paginas retulimus, annotatis ubique illarum numeris ac segmentis. Nam ita certe eorum usum aliquando faciliorem atque expeditiorem fore non temere sperare videmur.

Verum satis haec de dote prima, qua hanc Platonis editionem voluimus esse commendabilem. Gravior etiam fuit cura alterius, quandoquidem illud quoque agendum putavimus, ut opera philosophi quam emendatissime descripta exhiberentur. Quo quidem nomine quid efficere studuerimus, paucis accipe.

Et illud quidem nec tempus nec consilium harum editionum permittebat, ut novam universorum Platonis scriptorum recensionem institueremus. Nihilominus autem res ipsa postulare ac tantum non flagitare visa est, ut, quum in singulis libris quae optima videretur textus recensio pro fundamento poneretur, tamen omnia ae singula denuo lustrarentur, percenserentur et, si qua fieri posset, corrigerentur atque emendarentur. Quo in genere opera nostra ita fere versata est.

Primum quidem id operam dedimus, ut orationis perspicuitati accurata verborum interpunctione quam maxime consuleretur. In quo medium fere tenuimus inter eas rationes, quae hodie regnare occeperunt. Nam et vitavimus nimiam interpunctionis frequentiam, ne quae pro natura et indole Graeci sermonis arctius inter se cohaererent, ea violentius a se invicem divellerentur; et refugimus fastuosam eorum temeritatem, qui, omni fere interpunctione speciosis de caussis sublata, sermonis perspicuitati, cui adiuvandae interpunctio utique inservit, mirum quantum officiunt. Nempe veteres quum interpungendi rationem verborum recitationi attemperaverint, tum nos quidem per eam adiuvare solemus maxime sermonis perspieuitatem. Quam qui vel nimium vel parum interpungendo obscurant, ii nec antiqui nec recentioris moris tenaces aut satis perspicaces esse merito existimandi sunt. Quamquam lubenter fatemur perquam difficile esse in hac re iustum modum servare, ut non miraturi simus, si qui nos nobismet ipsis parum constitisse censeant. Sed utut de hac re iudicabitur, illud tamen nos omnino sequutos esse profitemur, ut inter id, quod nimium atque parum est, mediam viam tenuisse existimaremur. ld quod inprimis etiam ex Republica, Timaeo, Legibus, aliis libris, rarius editis et illustratis illis, nullo negotio intelligetur.

Praeter interpunctionis vero rationem inprimis etiam curavimus orthographiam, quae dici solet, singulorum vocabulorum. De qua re, ne quid arbitrarie novasse existimemur, haec habeto. Duplex videtur omnino discernenda esse orthographiae a veteribus Graecis observatae ratio. Alia enim, quae ad eam spectant, varia sunt et mutabilia, ut certam constantemque legem non videantur