Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

LIV PRAEFATIO.

{ 1

nerabundus salvere iubeo, et vestigia semper adoro.

Vos porro, viri doctissimi, qui laboribus vestris haec Musarum avia mihi aperuistis; inprimis tu, vir amicissime, qui linguae Brachmanum sacrae elementa ore tuo suavissimo mihi tradere haud dedignatus es: tu quoque, frater dilectissime, qui exemplo tuo ad opus arduum suscipiendum me excitasti: pro beneficio in me collato gralias, quas ego agere possum, maximas acceptas habetote. Vos autem omnes, qui haec lecturi estis, ut,

quae in praesentia offerre vobis potui, boni consulatis, Oro rogoque.