Quaestionum paroemiographicarum capita selecta
11
Nunc operae pretium videtur inquirere an ceteri quoque paroemiographi Lucilio Didymo vetustiores in libris Zenobianis internosci possint, et omnino quomodo sit collectio Zenobiana e veteribus collectionibus contexta.
§ 3. De proverbiorum argumentis observationes. Si argumenta proverbiorum accuratius perlustraveris, ordinem quendam in toto corpore Zenobiano facile invenies. Ipse velim tibi bac de re persuadeas: In primo Zenobii libro, in prioribus septem decadibus nec non in priore parte decadis octavae, baec sunt quae praecipue tractantur argumenta: 1) Res in mytbis a diis et beroibus (imprimis ab Hercule) gestae 1,5, 6, 10, 11, 12, 14, 15, 20, 26, 34, (36), 47, 57, 61, 75, tum institutiones ad religionem pertinentes, nec non oracula 6, 29, 34, 45, 61, 67 ; 2) Historia, praecipue übi mores populorum, cum Graecorum tum exterarum gentium, et vivendi cultus depinguntur; 4,7, 16, 17, 19, 25, 27, 29, 45, 58, 63, 65, 66, 67, 74, 76. Notanda sunt proverbia übi priscae, immo „ aureae “ aetatis mores et institutiones illustrantur 16, 17, (25), atticissant baec proverbia : 8, 30, 37, 40, 43, 48, 64, 69, 73, 75; 3) Fabellae et res privatae 18, 36, 39, 41, 48, 51, 64, 69, 70, 73; 4) Proverbia e studiis litterarum historicis 23, 32, 42, 44, 60, 74; 5) Proverbia ad vitam naturam fabulas animalium et herbarum ficta 35, 52, 53, 54, 55, 56, 68, 72, 75. ln iis quae sequuntur primi libri proverbiis inde a decade octava paroemiograpbmn vides qui ab eo qui antecedit differt. Habes 177 versum quendam epico sermone compositum, cf. Gaisf. p. 418; non mytho grapbum sed philosophum sentis in 82 xaE ev fiewv dyopcc - era xwv ■/.afi’ órapjloÀrjv xaxTjyópuv ... sti xaE èv fie En v àyopS. Suacpr;prjaetav, cf. etiam P 4,30 ; item 83 (cf. Crus. Anal. p. 72 4 ), 86, 87 cum explicatione obscura (cf. Crus. Anal. p. 80). Proverbia 80 ó Kapxdfic oç xôv Xaywv, 81 Oivôt] xijv yapdSpav, 85 a’E£ Sxupta haud scio an periegetam quendam aut historicum doctum redolent. Duae quae nunc succedunt turbae (H I—2B1 —28 et 45 65) Demoni et Aristophani Byzantio vindicandae sunt, v. supra. Maiorem quae sequuntur difficultatem afferunt: nam Didymus his regionibus saepius suo iure adornabat et inculcabat proverbia. Etiam de proverbiis quae ab initio fere libri 111 usque ad finem leguntur multa dici non possunt, cum Didymus, quem in libro 111 diasceuastae munere fimetum esse recte coniecit et demonstravit Crusius, proprio Marte rem gesserit et omnia proverbia ipse collegerit et composuerit.