Quaestionum paroemiographicarum capita selecta
16
§ 5. De sermone et narrandi arte. Haec omnia casui minime tribuenda sunt, itaque inquirendum est utram ad Zenobium an ad eius auctores baec adomatio pertineat. De Zenobio cogitare non possumus, nam ipsa Demoniana et Aristophanea quae apud eum legitur turba testimonio est ordinem quem in fontibus suis invenerat quam ingenue servaverit Zenobius itaque veri non est simile eum, cum in libro secundo ordine nunquam violato omnia tradiderit, in ceteris partibus alia condicione rem gessisse : omnia ea ad fontes eius referenda esse in aperto est. Maioris momenti sunt quae sequuntur. In ampla enim Demoniana et Aristophanea turba omnia proverbia simili modo esse explicata Crasius (in Anal. p. 77 sqq.) demonstravit exemplisque illustravit; quae res documento est Zenobii auctores sermonem eorum quos excerpserant paroemiographorum satis integrum reddidisse. Hoc adiumento freti totam collectionem si indagaverimus in primo Zenobii libro videbimus diasceuastam sermonem satis integrum servasse, ita ut singulae e variis paroemiographis repetitae turbae accurate separari possint; in secundo et tertio in loquendi arte paroemiographos veteres saepe esse secutum, sed etiam de suo multa addidisse, ita ut eaedem loquendi formulae übique inveniantur. Haec sunt quae propter stili varietatem separantur turbae: 1) Athoi libri primi decades I —YI (sed in sexta iam decade alius reperitur sermo): etcE . . . (rj. tz.) £:p7)xa: 10, 12, 13,' 16; EÌprjxat etiE ... cpaaE yàp ... 2, 36, praeterea non nisi cpaoEv 2,3, 4,7, 8, 14, 22, 29, 30, 31, 45, (46); è% E ... (r). n.) stprjxai- ETtetSij ... 1, 11, 13, 14, 16, 17, 18, 20, 23, 25, 28, 32, 33, 37, 40, 48, 49, 56 cet., non nisi ène'.ôr] 24, 55, 59; S:à xoOxo etp p x a : 7,9, Stà yoOv 27, 32; ol pè v cpaaEv ... ol 5s Xéyouaiv 29, 31, (44); pspvpxat (e. g. xaôxyjç) 34, 35, 47, 48, 49, 50, 51, 52, 53, 54 cet., et talia. Aliis locis Zenobianae collectionis sermonem nunquam fere invenies similem, nisi fortasse in proverbiis ad finem libri tertii. 2) Etiam altera pars sextae, prior octavae decadis nec non tota septima decas uno stilo conscriptae sunt. pépvr]xat übique fere occurrit: 55, 56, 57, 58, 59, 60, 61, 62, 64, 65, 66, 67, 68, 69, 70, 71, 73, 74; maioris momenti sunt verba xdxxExac 55, 64, 65, 72 (?) et xauxr ; v xdxxouutv 59, 74, quae ante hanc turbam non leguntur. Etiam videas pÉpvpxac .. . Aéyouat 58, 60, 67, 68, 69, 70, quae locutio nisi hoc loco non invenitur.