Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

CHRISTIANI LASSENI. XI

descripti sint in praefatione prioris editionis. His posthae accessere oclo ZLondinienses, ex quibus septem in bibliotheea aedium Índicarum asservantur, octavus in Museo Britannico; omnes litteris Devanagaricis exarati sunt. [nter priores duo ex libris Gaikavari regis sunt ; constat hoc cognomine dici reges Guzeratenses stirpis Mahratticae. Hos Schlegelius ipse olim evolvit; unus is est, cuius mentio iniecta est in adnotatione ad dist. XVIIL, 78., alter a«syqrís sive quinque Bharateae gemmas continet, quarum una habetur Bhagavadgita. *) Ceteros ego cum editione Schlegeliana contuli, non totos tamen, sed eos tantummodo locos, in quibus aut varietatem scripturae alia exempla praebuerant, aut in suspicionem quandam mihi venerat lectio. vulgata. Horum codicum brevem notitiam in medium proferre ab huius praefationis consilio non alienum videtur, quandoquidem ii; quantum sciam, V. V. D. D. adhue ignoti remanserunt, ex eorumque cognitione historiae Bhagavadgitae aliquid novae lucis affertur.

Primo inter hos loco qui commemoretur oninino

dignus est codex, qui Cawxanàkámnr, celeberrimi philo- * ^

sophi, narrationem Bhagavadgitae, titulo apposito Bháshja**) inscriptam, praebet; ***) incipit ea non à - I » E 2

*) Ceterarum nomina praebet V. Ill. Wirso in Catal. collect. Mackenzie, I, p. 58. Hae ad librum XIL, sive Cántiparvan, referuntur.

**) wm praecipue de explicatione sensus et usus regularum technicarum sive sütrarum atque librorum doctrinalium usurpatur, Vid. Lexie. Wirs. s.v. Eodem titulo insignitur explicatio Bhagavadgitae a Mádhavák árja, conditore seclae Vishnuiticae eius nomine etiam dictae, scripta. Vid. V. Cl. Wizsonis dissert. de.Sectis Indicc.in As. Res. XVI, p. 101.

^**) Inscriptio in fine haec €; इति श्रोमत्पहूमदेसपरित्रानकप्रय