Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

XXXII PRAEFATIO

Potissimum intelligentiae adiumentum esse versionem Latinam quum censeret Schlegelius, ei recognoscendae praecipuam curam adhibuit, nec laudibus conlentus, quas priori editione iam meritus erat, quo fuit in sua ipsius scripta severo iudicio, GCridharae consiliis adiutus, tantam diligentiam et industriam. emendandi negolio navavit, ut ne unam quidem paginam prioris versionis a manu emendatrici intactam relinqueret; qua re factum est, ut quae nunc prodit, multo praestantior sit tum perspicuitate et elegantia sermonis, tum fide, qua expressa est mens poetae.

Nomina propria et vocabula tam ea, quibus notiones philosophicae in Bhagavadgita significantur, quam celera, quae insigne quid vel peculiare habent, singulis indicibus explicare sibi quum proposuisset Schlegelius, posthae, ut supra iam dictum est, mihi hoc munus tradidit. Utrumque indicem equidem confeci, prior iam lypis exseriptus erat biennio ante mortem Schlegelii, alterius editionem in aliud tempus seponere constitui. Cuius consilii rationes habui plures; primum enim neque molem libri usibus scholasticis in primis destinali augere volui, nec diutius editionem libri tam longe exspectati et desiderati retardare; tum autem intellexi, mutandam esse ex quadam parte ralionem, quam in adornando hoc indice secutus fui. Etenim non hoc tantum faciendum esse videlur, ut comparals inler se ipsius Bhagavadgitae locis atque adhibitis, quae in ea proponuntur notionum theologicarum, philosophicarum, similiumque definitionibus, vocabula insigniora et graviora secundum auctoris mentem explicentur et illustrentur; quod principium et fundamentum talis operis esse debet; sed annitendum etiam est, uL accurate indagentur el uno conspectu exhibeantur diversae, quae a singulis enarratoribus proposilae sunt illorum vocabulorum interpretationes. | Cuius-