Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

CHRISTIANI LASSENI. XXXIII

modi index quum perfectus fuerit, nobis ante oculos quasi ponet historiam interpretationis Bhagavadgitae apud Indos. Alteram operis partem absolvendi subsidia praesto quidem fuere Cridharas et Madhusüdanas, at defuit auxilium Cankarae, cuius commentarius fons et caput totius interpretationis est. Hoc itaque destitutus indicem hunc in futurum tempus distuli, sperans fore, ut consiliis celeberrimi Indorum philosophi uti aliquando mihi liceat.

Generales quaestones de aetate Bhagavadgitae ac doclrina, quam profitetur eius conditor, tractare in animo fuisse Schlegelio, in praefatione editionis prioris ipse significat, nihil tamen quod eo respicit, in schedis eius repperi. Satis difficilis est earum altera, quae est de doctrina; haec enim non ad unius scholae philosophicae decreta conformata est, sed admistae in ea sunt placitis Kapilae et Patang'alis sententiae, quae ex Védàntica philosophia vetustiori, qualis ante Cankaram obtinuit, originem trahunt atque summa totius doctrinae ratio in divinitate Vishnüs versatur. *) Quae quum ita sint, ap-

*) Hane difficultatem sensit iam FnrpEnrcus WinniscnxANNUs, cuius verba h.l. repetere iuvat De Bhagavadgita ita loquitur, Sankara p. 86.: »poema illud didacticum, quod primo obtutu simplex esse videtur et facile, sed revera intricatum est et difficillimum propter variorum dogmatum mistnram.« Nimis violenter factam esse consociationem doctrinae Sánkhjieae cum Védántica iam dudum observavit BunwovrIUs in zotitia de codice Bhágavata-Purán ae, in Journ. "s. 1895. 'Tome VII, p. 199. Immo ipse poeta satis luculente significavit geminum doctrinae suae fontem; saepissime enim ad doctrinam Sánkhjicam et Yógicam provocat et Krishnam conditorem Védántae appellat, XV, 15.

11