Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

XXXIV PRAEFATIO

paret sine longiori disputatione non satis accurate posse demonstrari, unde derivata sint singula capita, quibus doctrina in Bhagavadgita proposita. continetur, quibusque vineulis placita diversae originis inter se coniuncta sint. Hanc itaque quaestionem in medio reliqui.

De aetate Bhagavadgitae nihil certi posse definiri, vix opus est, ut admoneam eos, qui antiquitatis Indicae periti sunt; paullo tamen, quam antea, accuratius nunc licet de ea iudicare. Brevi dicam, quae mea sit sententia. Primo certum est, ante Cankarae tempus non modo scriptam Bhagavadgitam, sed late per Indiam divulgatam fuisse et summa auctoritate, immo sanctitate valuisse; eodem enim sanctitatis loco atque tractatus theologicos Védis adieclos, qui Üpanishad inscripti sunt, eam habuere velustiores sectae Vishnuiticae *); quae quum tantam dignitatem libro recens vulgalo alliribuisse minime putandae sint, consentaneum est credere, haud brevi temporis intervallo priorem esse eius conditorem Cankara, qui illas sectas strenue impugnavit et, ut mihi quidem probabile videtur, eo consilio potissimum Bhagavadgitae singulari commentario enarrandae operam navavit, ut demonstraret, falso eam a Vishnuiticis intelligi atque doctrinam, quae in ea promulgatur, suae ipsius esse congruentem. Haec autem opinio admodum eo confirmatur, quod iam ante Cankaram editos et propagatos fuisse in Bhagavadgilam commenlarios, quos is refutare aggressus sil, non Cankaras quum ad

obscure testatur Madhusüdanas.

*) Vid. Wirsowis dissert. de sectis Indicis, 4s. Res. XVI, p. 19. Eae sectae sunt, quae nomina JAZAdkta et DBhágavata gerunt.

**) Schol.ad IV, 25. zf« केषांचिदूव्याव्यानं भाष्यकृद्धिरेव निर्‌कृतं। ad XVIIL 66. इति भाष्यकारैर्निरृस्तानि दुर्मतानीद बिस्तात्‌ । न्यं (1. -य) व्याल्यानमात्रा्यो न तदर्थम्‌ ` यते ॥