Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

XXXVI PRAEFATIO CHRISTIANI LASSENI.

lam vero summam argumentationis subducere licet. Certum est, vixisse ante Cankaram Bhagavadgitae auctorem, valde verisimile, vetustiorem esse Bádarájan/a; temporis intervallum , quo distat primus a secundo, hic a tertio, accurale finiri nequit. Si coniecturam facere par est, quinque fere saeculis ante Cankaram editam fuisse Bhagavadgitam facile crediderim.

In praefatione prioris editionis nil mutavi, nisi ea, quae emendaverat ipse Schlegelius. ~ . Sed haec hactenus. Quod reliquum est, omnes qui hisce litteris, meisque studiis favent, etiam atque etiam rogo, ut ea quae ego in hoc libro edendo praestiti, boni consulant. Librum ipsum si laudibus meis commendarem, impie facere mihi viderer; neque qualicunque eget commendatione opus, illustrissimi Schlegelii nomine munitum, quodque merito ac iure celeris praeclaris variae et singularis doctrinae, ingenii solertissimi et aculissimi, judicii prudentissimi et castigalissimi monumentis annumeratur, quibus quum inter eos Germanorum coryphaeos, qui dimidio abhine saeculo novum litterarum. aevum. condiderunt et sempiternam sibi gloriam comparavere, honeslissimum locum sibi vindicavit, tum optime de Indicae antiquitatis studiis in Germania

atque adeo ulterius condendis, stabiliendis, augendis meruit.

Dabam Bonnae XXII. Octobris MDCCCXLV.