Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

SCHLEGELII. XXXIX

fuit, hune librum comparandi nunquam sese occasio obtulit, nec prostat is hodie Londini apud bibliopolas Societalis mercatorum in Indiam orientalem commeantium, instructos eos alioquin amplissima librorum Asiaticorum copia. Hoc ipsum exemplar, e quo textum castigatius exprimendum curavi, debeo favori viri mihi amicissimi et disciplinae Brahmanicae apprime studiosi, C. Favnizr. Spero igitur, me haud inutilem operam collocasse in aditu parando facili ad carmen editum licet, pro quasi inedito tamen habendum.

lam aliquot annis ante quam hoc consilium cepissem, priores Bhagavad-Gitae lecliones e codicibus Parisiacis in usum meum deseripseram. Nunc iterum eosdem evolvi et diligenter cum editione Caleuttensi contuli. Scalet haec mendis, quorum pleraque quidem sunt eiusmodi, ut qui vel mediocriter grammaticam Sanseritam calleat, facili negotio ea correxerit. Alia tamen vel docliori negotium facessere possinl. Tutius omnino visum est codicum fide et auctoritate potius, quam coniecturis, quantumvis eae in promptu essent, veram lectionem instaurare, Praeterea desiderio flagrabam per me ipsum cognoscendi, num idem Bhagavad-Gitae accidisset, quod aliis vetustis Indorum libris, praesertim Hitópadéco et carminibus epicis accidisse sciebam: nempe ut in diversis codicibus MSctis versus integri, interdum etiam plurium versuum complexus vel valde immutat legantur, vel transpositi, alia sint omissa, alia addita et inlerpolata. Mox eum gaudio haud mediocr: deprehendi, in carmine hoe nostro nullam esse codicum discrepantiam, ne in minimis quidem, et quae sine sententiae, verborum structurae, metrique damno variari potuissent. Quo mirifico codicum consensu, tum Parisiacorum inter se, tum eum exemplari, unde editio Caleultensis expressa esi, tum denique cum eo, quod V. Cl. Canornus WiLKiNS