Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

XL PRAEFATIO

Váráàn'asiae, dum interpretationem | suam conciunabat, ante oculos habuit; consensu codicum, inquam, qui sine dubio in diversissimis Indiae partibus scripti fuere, certo certius comprobatur, textum Bhagavad-Gitae ad nostram usque aetatem religiosissime esse servalum et carmen nobilissimum plane tale nos habere, quale divino valis prisci ore olim effusum id fuerat. Hoc idem ex 1080 carminis tenore magis eliam apparet. Circumsceriptum id est, quod neminem adhuc animadvertisse miror, numero distichorum perfecto et pleno, septingenario: haud sane fortuito, sed, si quid ego video, certo poetae consilio, ne quidquam aut addere temere, aut demere inde liceret. Ratio philosophica interdum est paullo obscurior, quod neque fieri aliter poterat in rebus tam longe a sensu hominum communi remotis poetico sermone exornandis. Nexus praesertim sententiarum, dum poeta, brevitati studens, multa transilit cogitalione lectoris supplenda, non ubivis primo adspectu facile in| ielligitur. Nihil tamen uspiam in toto carmine depre| hendi, quod lacerum sit, mutilum vel corruptum. Quae quum ita se habeant, patet, editorem, qui in eiusmodi libro ingenio abuti voluerit ad sollicitandas lecliones probas, non ardelionis modo partes acturum fore, sed grave quoque piaculum contra antiquitatis auctoritatem admissurum. Restabat provincia, modica quidem ea et angusta, cui tamen administrandae sedulam dedi operam, ut eruditis fidem meam ac diligentiam approbarem. Tacite sustuli menda editionis Calcutten$155 allamen, si quis forte, (cui nec vehementer succenserem) docto cuidam Brachmano , Caleuttae degenti, plus fidei haberet quam mihi, ut is suo iudicio uti posset, omnium, in quibus nostra editio ab illa discrepat, indicem ad calcem adieci. Manifestos calami lapsus, a quibus nullus fere codex MSctus prorsus est immunis,