Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

SCHLEGELII. XLI

enotaveram quidem , sed ut chartae et lectoris taedio parcerem, silentio praetermisi. De paucis, quae variae lectionis nomine vere digna sunt visa, in drotationibus criticis disputavi; ita tamen, ut nihil eorum, etsi poiora arbitrabar, in textum inferrem, dummodo tolerabilis esset lectio Calcuttensis.

Codices Parisiaci quatuor sunt numero, omnes chartacei et eleganter litteris Dévanagaricis exarati, quorum nune sigla accuratius sunt exponenda, ut lector, Bibliothecam Franciae Regis aditurus, haud dubitanter eos cum excerptis meis conferre possit.

-4. in Catalogo Hamiltoniano Codd. Mss. Sanseritorum Bibl. Reg. Paris. locum sextum inter Devanagaricos occupat, inscriptus chartae octuplicatae in transversum positae. Exhibet textum BhagavadGitae cum Crídhara- sviiminis commentario, cui Utulus est Subódhini.

B. in Catalego Hamiltoniano numero VII notatus, scriplus est forma minima, ita ut quaevis pagina non ulta quinque lineas capiat, ornalus picluris quibusdam miniatis. Amplectitur quinque Gemmas, i. e. quinque episodia e 7ahdbhrato, insigni pietalis fama celebrata, inter quae BhagavadGita principem locum obtinet.

C. itidem forma minima, praecedenti est simillimus, facile tamen eo indicio distinguitur, quod. Bhagavad- Gilae textum solum continet, nec picturis ornatus est. In cat. Hamilt. no. VIII. notatus est.

I). non recensetur in Cat. Hamilton., nuper demum emtus cum compluribus aliis Codd. MScetis Sanscritis ex libris viri de litteris Indicis, quas ei utpote homini militari non nisi per interpretes ediscere vacaverat, liberali quodam studio optime meriti, Dr Pormnm, olim tribuni militum. apud