Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

XLI PRAEFATIO

Anglos, deinde apud Indiae, qui tunc fuit, imperatorem. Codex hic litteris crassioribus exaralus in charta, nisi fallor, non ab opificibus Indicis praeparata, sed ex Europa allata, a minus docta manu profectus est, non tamen plane contemnendus. Omnino Codd. B. et C. optimae sunt notae; Cod. À. commentario sese commendat, ceterum casligala scriptura hosce fortasse non aequat.

Ne cuiusquam in Bhagavad-Gitae textu navatam operam invidiose dissimulasse videar, verbo monendum est de excerptis ex hoc carmine, quae Ormwanus FaAwk, professor Herbipolitanus, Chrestomathiae suae Sanscritae pari! secundae inseruit.

Prodierunt ea anno MDCCCXXI , quo tempore iam omnia praesidia ad editionem meam concinnandam paraveram: sed etiamsi multo prius in manus meas venissent, nihil quidquam in illis me visurum fuisse arbitror, quod ab instituto meo deterrere me posset. Exhibet Frankius, nescio quo consilio, carmen a capite et fine mancum: priorum qualuor lectionum 7oca selecta, sequentes usque ad tertiam decimam integras. Harum textum dedit nudum sine ulla animadversione; priorum excerptis interpretationem addidit: quam si quis intelligit, nae eum me sagaciorem esse, libenter fateor. Sustulit. nonnulla menda editionis Caleuttensis, multo plura subsistere passus est, novos errores de suo haud paucos numero invexit: de quibus omnibus lectorem ne verbo quidem commonefecit. Ceterum in scribendi ratione, quatenus ea scribentis arbilrio permillilur, presse secutus est editionem Calcuttensem, servavit. eliam morem istum, de quo mox agemus, incommodum sane, verba per inlegros versus continuandi. Apparet, eum nuilo alio ex fonte, quam ex hoc, textum suum derivasse. ÀAdde,

li

quod paginae huius Chrestomathiae squalent litterarum,