Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

SCHLEGELII. XLIH

.quas editor lithographice exprimendas curavit, portenlosa quadam deformitate. Tantopere abhorrent litterae Frankianae a formis consuetis, tam male et confuse sunt delineatae, ut vel exercitatissimum vario codicum charactere lectorem, nedum tironem, morari possint. Ipsum Gan'écam, litterarum inventorem, si hasce inspicere posset, naso isto suo elephantino fastidiose inde averso, puto clamaturum esse, nec Dls nec hominibus eiusmodi litteras legendas debere proponi. Qua in re nulla tamen est artis lithographicae culpa: siquidem BrnwsrENiUS nosler, professor Vratislaviensis, lithographice expressis nuper, in usum auditorum suorum, aliquot Hitopadéci paginis, ostendit, id elegantissime, et ita quidem, ut ipso adspectu oculi oblectentur, fieri posse.

lam devenio ad nostram scribendi vocabula Sauscerita rationem, quae in omnia diversa abit ab editione Caleuttensi Bhagavad-Gitae, ceterorumque librorum, qui cura Zlürdmae*) ibidem prodiere. Non tamen in iextu. hae ex parte ordinando arbitrio meo licenter indulsi, sed secutus sum tum exemplum virorum doclorum , qui hucusque libros Sanscritos edidere: Canrvi et Mansmmawwr, Corrsnookir, Camoi: Wirxiws et nostralis Borm; tum consuetudinem, quam in codicibus Dévanagaricis dominari observavi. Nam quod librarii Indici vocabula per integros versus conlinuant, id non fit ex ullo grammaticae artis praecepto, sed ut chartae parcatur, de qua nos minime solliciti sumus.

Nihil est, quod perspicuitati et facilitati legendi magis obstet: fac enim, leclorem grammaticam linguae Sanscritae et omnem diclionum copiam tam probe memoria tenere, ut sine ulla haesitatione infinitum paene

*) Brahmanum doctorum, Ed. [.