Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

XLIV PRAEFATIO

litterarum complexum in membra sua dispescere possit, ipsorum tamen oculorum errore, quae mens discrevit, denuo confundentur. Vel in sermone patrio quemvis haesurum esse arbitror, si quid copulatis sine intervallo litteris scriplum subito recitandum ei proponeretur.

Praeterea eis libri Sanseriti eduntur, qui summam istam linguae difficillimae facultatem nondum sunt adepti. Quamobrem magno consensu viri docti, quos supra memoravi, censuere, separanda esse scribendo verba, qualenus rite separari possent. Notum autem est, in sermone Sanscrito permulta, vocalitatis cuiusdam gratia, dum littera finalis et initialis sequentis vocabuli aut.coalescunt aut variis modis sese invicem afficiunt, inter se copulari, quae grammatice sunt seiuncta. [n hisce si hane regulam ponamus, ubicunque aliquid mutatum sit in litteris contiguis, vocabula scriptione esse continuanda, ne scilicet. effectus a caussa sua divellatur, nimis arctis finibus eireumscribenda foret separandi facultas. — Satius est igitur, nalurales pronuntiandi leges solas spectare.

Recte monuit Borrius in praefatione sua ad episodium de /Va/a, quae in vocalem desinunt et a consonante excipiunlur, rile separari posse; consonantem finalem contra cum vocali sequenti in unam syllabam coalescere. Quod si consonans in fine vocabuli ab alia consonante excipitur, quoties prior aut reapse est tenuis, aul in tenuem abiit, licet eam apocopes signo apposito a sequenti vocabulo separare; media finalis vero, sive tenuis in mediam emollita, eget ope lillerae sozorae, ut rite pronunliari possit. Hoc et inde patet, quod ladi in fine versuum , ubi coniunctio litterarum cessat, mediam semper in Lenuem commutant.

Excipienda tamen est conversio spiritus finalis (fat) iu sibilantem vel repha superscriptum: haec enim coniunclionem, vocabulorum postulat, etiamsi, ad nostrum