Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

XLVI PRAEFATIO

fusam redderent. Sufficiat exemplum, quod vir clarissimus T. H. Corrsmooxe in Grammatica sua p. 30 adnotavit; vocabulum siemir secundum quorundam grammalicorum praecepta centum eli octo diversis modis scribi posse. Haec merae sunt nugae et vana subtilitatis ostentatio. Bene nobiscum actum est, quod librarii, ad finem laboris sui properantes, eiusmodi commenta non curarunt. Quid attinet, quaeso, litteras cumulare, quae nee distincte pronuntiari, neque auditu percipi possunt, nec denique ad quantitatem definiendam quidquam valent, rationem vero elymologicam plane turbant atque evertunt? Quotiescunque pluribus modis scribere licet, simplicissimum praeferendum esse existimo. Quare citra necessitalem geminalas litteras exulare iussi, eas contra, quae certa quadam derivandi regula nituntur, accurate conservavi. Ex. gr. minus recte scribilur बुधा तत्व सत्त. qualia passim tamen in libris edits leguntur, pro zr Wer Ur el sic porro.

Haud mediocrem ad perspicuitatem vim habet aphaeresis signum (s), quapropter ubique loco suo id apposui. Librari istud. plerumque negligunt, editores Caleuttenses non raro notam, toties ab ipsis quoque neglectam, alieno loco apponunt, ex. gr. ut significent, litram 3 :' vel a1 initio. vocabuli cum eadem in fine praecedentis in singulam productam esse contractam. — Haec omnino non est aphaeresis, sed synaloephe.

Verum de orthographia fusius in grammatica disputare oportebit. "Vehementer autem est optandum, ut viri docti de hisce minutiis inter se consentiant, ne lector, quoties novum librum Sanseritum adierit, diverso scribendi mori adsuescere cogatur. De plurimis inter eos iam convenire video; de reliquis spero non nimis acriter disceptatum iri: nihil enim magis displicet castigato eruditorum Europaeorum iudicio, quam otiosae argutiae.