Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre, str. 107
REGULÆ DE BONITATE CONSEQUENTIARUM 77
{ Numeri terminorum ad consequentiam investigandam ita conflabuntur : si quis terminus est in una tantüm propositione, is sumi potest pro arbitrio et tunc alter assumatur quemadmodum regula propositionis requirit. Si Terminus aliquisest in duabus propositionibus, tunc formetur in unaquaque separatim secundum leges formæ, adhibendo semper numeros primos unius positionis diversos ab his qui sunt in alia propositione assumti et diversæ positiones multiplicentur in se invicem + in + et — in —. Productum satisfaciet pro propositionibus omnibus. Incipiendum ergo }
Paiz., V, 8, f, 21-23 (6 p. in-folio). April. 1679. N° 6. plag. 1.
Regulæ ex quibus de bonitate consequentiarum formisque et modis syllogismorum < categoricorum > judicari potest, PER NUMEROS.
As regulas ex altiore principio duxi, et quibusdam mutatis accommoH dare possum syllogismis modalibus, hypotheticis, aliisque quibuscunque variè multiplicatis, continuatis, transformatis ac perturbatis, ita, ut summa in numeris subducta << etiam in longissimis ratiocinationibus >> appareat an consequentia sit proba. << Cum tamen hactenus logici communiores tantum et simpliciores et certo tantüm ordine dispositas argumentationes examinare possint et cæteras tædiosè in has resolvere cogantur, quæ res homines à regulis logicorum ad usum transferendis non sine causa avertit. > Habeo < præterea > et < modum excogitandi >> certas notas characteristicas quæ si rebus accommodentur, inde judicare liceat an argumentum sit vi materiæ bonum, si non vi formæ; imo alia inveniri possunt ex eodem principio multo majoris momenti atque usus quäm quæ attigi, sed nunc modum facillimum ad numeros exigendi formas consequentiarum in scholis celebratarum, exponere satis habebo.
In omni propositione categorica habetur subjectum, prædicatum, copula, qualitas, quantitas. Subjectum et prædicatum vocant Terminos. Exempli gratià, in hâc : Pius est felix, pius et felix sunt Termini, ex quibus pius, est subjectum : felix, prædicatum : est, copula. Qualitas pro-
Paiz., V,8,e, 20.
Puiz., Vi 8, #f,
21-23.
21 recto.