Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

THeoL., XX, 00.

90, verso.

4 ORDO CARITATIS PACIDIANORUM

requireret; hoc autem ut nunc res sunt à Medicis præstari impossibile est, nam et pauci sunt Medici boni, et unus ægrotus nec sibi Medicum soli alere potest, et si posset interea cæteris injuria fieret. Itaque plerumque Medici festinabundi, et ex levibus indiciis judicantes præscribunt Medicamenta, cum tamen æger cura et diæta indigeat sæpe potius quam pharmaco. ITtaque fratres Caritatis aderunt ægrotis, quandocunque morbi contagiosi non sunt, et aderunt gratis. Ante omnia respicient ad solatia ægrotum, ut ne illi morositate et rigore adstantium male tractentur; deinde diligentissimè omnia observent, etiam scripto comprehendant << (ut habeamus paulatim historiam morborum :) > non ipsi tamen pharmaca præsentent, sed hoc negotium Medico relinquent. Missionarii hujus societatis mittentur ad infideles et hæreticos, nunquam illi disputabunt, sed leniter admonebunt, virtute magis et exemplis, quam rationibus homines convincent. Non infideli minus aut hæretico, quàm catholico opem ferent. Nunquam se gubernationi et politicis rebus miscebunt. Societas appellari poterit Pacidiana, scilicet pacem DEI ferens. Nullas colligent opes, sed omnia impendent partim in miseros, partim in experimenta. Non [alia] possidebunt prædia, nisi experimentorum causa. Nihil video compendiosius, quàm ut duo ordines Benedictinorum et Bernardinorum tota Europa in hanc Societatem converterentur. (Dabunt operam ut habeant homines sanctitatis fama celebres.) Excipiendi qui sunt in Germania principatus, hos enim præstabit pontificem vertere in Episcopatus. Non pellendi loco priores, sed adjiciendi novi, ex veteribus regulam novam subibunt non nisi qui volent. At nemo denuû recipietur, nisi qui aptus sit regulæ. Retinebuntur regulæ Benedicti et Bernardi, sed << tamen > augebuntur. Generalis perpetuus ; erunt visitatores. Longè erunt à splendore externo magnificisque palatiis. Ante omnia inter suos, virtutes morales excolent, invidiam, vanam gloriam, simultates, irrisiones, insultationes, calumnias et omnem maledicentiam, imd gt jocos mordaces eradicare conabuntur, | semper rationes admittent et cuivis copiam facient, suas rationes allegandi. In difficilibus deliberationibus rationes utrinque scripto complectentur, certo ordine præscripto, ex quo necessarid debet enasci veritas.

Si rectè ordinata esset Hierarchia Ecclesiastica conveniet omnes et solos > ordinum Generales esse simul cardinales. Omnes Ecclesiasticos quos vocant seculares esse sub regula. Pontificem esse generalem Gene-