Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Li ï H

SOCIETAS THEOPHILORUM Al

neque ided falsa est philosophia, << nec mechanicæ naturam explicandi rationes abjiciendæ, sed causæ finales jungendæ efficientibus, < et efficiens universalis particularibus >>> unienda est veritas veritati, et agnoscendus in omnibus actor DEUS, qui etiam Philosophiæ Fluddi Mosaicæ usus esse potest, si ab erroribus quibusdam catachresibusque purgetur. << Nam cum dicam naturam nihil agere frustra, < naturam à vacuo abhorrere, naturam non aberrare, naturam ad perfectionem ten-

dere >, aliaque id genus, profecto non est intelligenda natura particularis cujusdam corporis, sed universalis illa summaque causa, quæ semper finem et sequitur et obtinet, quæ in avibus nidificat, in formicis hyemi providet, in omnibus rationis vestigia exhibet. = Itaque pulcherrimè Socrates in Phædone philosophiam per finales causas laudat, omnia referentem ad Mentis ordinatricis providentiam'. Exscribendus est integer locus. Non quod ided rejicienda sit explicatio per materiam motumque partium; << summa enim causa per inferiora operatur, > et hoc ipsum divinæ sapientiæ fuit, non ordinaria extra ordinem agere, sed per paucissimas naturæ leges << omnium perfectissimas, ex infinito possibilium numero > semel ab ipso delectas semelque positas [omnia]| pleraque > machinali necessitate producere, quæ tamen ignaro non nisi muiraculis perpetuis extraordinarioque semper concursu præstari potuisse videantur. << Omnis enim artificis laus in eo sita est, ut opus varium et > admirandum quam simplicissimis principiis ducat, utque correctione sive [extraordinario concursu| insolitoque auxilio præter ordinem primum et communem non facile indigeat. => Itaque omnes aliquid veritatis habuere, si sanè intelligantur, tum < Platonici > Fluddusque et similes, qui DEUM omnia facere dicunt, creaturas pro instrumentis habentes, tum Democritici, Gassendus, Cartesius aliique qui cuncta mechanicè explicare tentavère. Quanquam ill ineptè, si explicationes mechanicas id est per causam efficientem et materiam proximam => explodendas credidère, hi impiè si causas finales prorsus ablegavère.

Porro hæc revocandi homines ad DEUM cura, si unquam, nunc certè maximè necessaria est, ubi quidam mechanicæ philosophiæ prætextu providentiam obliquè traducere audent, impietatemque incautis

1. Cf, Phil., 1, 323 IV, 281, 4463 IL, 54-553 IV, 3305 VII, 335.

Tueoz., XX, 100.