Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Tueoz., XX, 100.

100, Verso.

HIT ELA NC, 7e

8 SUR LE PRINCIPE DES INDISCERNABLES

atque imperitis instillant, et < passim hominum in omnia vitia provolutorum >> temerarii contra religionem omnem sermones jactantur et athei professi in aulis, in congressibus, in itineribus, passim audiuntur.

| Huic igitur malo peculiarem censeo opponendum Ordinem Theophilorum. Et hujus quidem ordinis alii Musicam et poeticam facultatem << et Eloquentiam > magno studio excolant, ided tantum, ut canant hymnos DEO mentesque rapiant in admirationem autoris ipsa dulcedine artis rerum magnitudinem temperantes; alii linguas multarum gentium [excolant] [tractent| << versent >, eo consilio ut Divinæ laudes per omnes nationes circumferantur, et unusquisque audiat sua in lingua loquentes magnalia DET. Quale missionariorum genus controversa non attingentium, nullus facilè populus aspernabitur; et hi tamen cæteris missionariis parabunt viam ; ali << ex Theophilorum ordine > naturæ miracula omnia ad DEUM referent, mirificaque ejus artificia propalabunt; nonoulli in historia universi rerumque atque imperiorum periodis, arcana providentiæ consilia venerabuntur << alii denique in summo DEI erga mortales beneficio, salutis scilicet nostræ œconomia meditanda occupabuntur >. Omnes id agant, non tantum utos obturetur atheiïs, quod vi metuque frustra fit, sed ut DEUS in tota natura << et tota ratione >> lucens irrefragabili demonstratione confessos animo quoque subjuget hostes : boni autem non tantüm confirmentur, sed et cœlesti quodam ardore correpti, >> ad gratias agendas DEO, ad agnoscendam ejus infinitam potestatem et sapientiam, denique ad verum ejus amorem super omnia qui pietatis omnis << justitiæque >> anima est, inflammentur.

Puiz., I, 14, c, 7 (1 f. in-4°.)

AxIMI in tota philosophia ipsaque Theologia momenti hæc consideM ratio est, nullas esse denominationes purè extrinsecas ob rerum connexionem inter se. Et non posse duas res inter se differre solo loco et tempore, sed semper opus esse, ut aliqua alia differentia interna intercedat. Ita non possunt duæ esse atomi simul figura similes, et magnitudine æquales inter se, exempli causa duo cubi æquales. Tales notiones mathematicæ sunt, id est abstractæ, non reales, quæcunque diversa sunt oportet aliquo distingui, solaque positio in realibus ad distinguendum