Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Pur IV55;c; 15);

15, verso.

26 SCIENTIA MEDIA HE hujus suæ si vellet rationem reddere posset, et convincere dubitantem ; chm id homo quoque aliquis imperfecté possit. Non ergo in quadam Visione consistit DET scientia, quæ imperfecta est et à posteriori: sed in cognitione causæ, et à priori. Ponamus Petrum in certis quibusdam circumstantiis constitui, cum certo quodam gratiæ auxilio; et DEUM mihi permittere ut à se quæram, quid facturus sit Petrus in hoc statu. Non dubito quin DEUS respondere possit aliquid certum et infallibile, quanquam aliquos Scholasticos ea de re dubitare ausos mirer. Ponamus ergo DEUM respondere, quod Petrus gratiam sit rejecturus. Quæro porro an DEUS hujus sui pronuntiati rationem reddere possit, ita ut me quoque possit reddere scientem hujus eventus. Si dicimus id DEUM non posse, imperfecta erit ejus scientia, si dicimus DEUM id posse, manifestè eversa erit scientia media. Secundum veros Philosophos et S. Augustinum, ratio cur DEUS sciat rerum actiones [præ- | teritas vel futuras], necessarias vel liberas, absolutas vel conditionatas, est perfecta naturæ ipsorum cognitio, quemadmodum Geometra novit quid per circulum et regulam in aliquo casu proposito possit præstari; vel quis futurus sit datæ alicujus machinæ effectus, si datis rebus ac viribus applicetur. Ponamus Paulum cum iisdem circumstantiis et auxiliis poni, cum quibus positus est Petrus, et DEUM mihi dicere, quod Petrus tunc rejecturus esset gratiam, Paulus verd accepturus; necesse est utique aliquam dari rationem differentiæ hujus; ea vero non aliunde peti poterit, quàm ex Petrinitate et Paulinitate; seu ex natura voluntatis Pauli, et natura voluntatis Petri, quæ differentia harum duarum libertatum facit, ut alter hoc alter illud eligat. Differentiam autem istam etiam in ordine ad hanc electionem, DEO cognitam esse necesse est, eamque si mihi explicare dignaretur intelligerem, atque ita plenam de eventu futuro conditionato scientiam à priori nanciscerer. Secundum autores scientiæ mediæ non posset DEUS rationem reddere sui pronuntiati, nec mihi explicare. Hoc unum dicere poterit quærenti eur ita futurum esse pronuntiet, quod ita videat actum hunc repræsentari in magno illo speculo intra se posito, in quo omnia præsentia, futura, absoluta vel conditionata exhibentur. Quæ scientia purè empirica est, nec DEO ipsi satisfaceret, quia rationem eur hoc potius quàm illud in speculo repræsentetur, non intelligeret. Quemadmodum is qui in Tabulis calculatos invenit numeros, non verd ipse eos calculare potest. DEUS scit futura absoluta quia scit quid decreverit, et futura conditionata, quia scit

Pos