Platonis opera omnia : uno volumine comprehensa ad fidem optimorum liborum

1V PRAEFATIO.

scripserit, quae quum legentium commoditati essent attemperata, tum etiam marsupiis ipsorum minus molesta acciderent utpote seorsum venalia atque parvo parabilia. Denique etiam illorum rationibus providit, qui tantum singulos quosdam philosophi libros sibi comparare vellent, non multos aut omnes una co&mere. Itaque eos Platonis dialogos, quorum lectio esset frequentior, etiam separatim describendos atque edendos iudicavit, quo facilius in manus eorum pervenirent, qui hos ipsos, praeter ceteros, sibi exoptarent. Quocirca verissime videmur affirmare bibliopolam prudentissimum utique ita instituisse editionem, ut Plato omnibus sese commodum officiosumque praestare videretur, qui familiaritatem ipsius aliqua ratione expeterent. Neque vero nostrae hac in re nullae fuerunt partes. Nam primum quidem, id quod in nullo dum Platonis exemplo adhuc factum animadvertimus, per omnia adscripsimus numeros capitum, quae vulgo dicuntur, in quae superiores editores disputationes Platonicas divisissent. Quae res multiplicem sane utilitatem habitura videtur. Nam ita quum in scholis quasi interstitia quaedam habeantur, ad quarum rationes lectionis progressio attemperctur; tum etiam illud ea re effectum est, ut, sicubi opus videatur, ad singulos locos commentarii interpretum, Forsteri, Fischeri, Heindorfii, Astii et vero etiam nostri, quos editio Gothana habet, nullo negotio inspici et comparari possint. Qnod certe non dubitamus quin plurimis gratum acceptumque futurum sit. Atque similem ob caussam etiam faciendum putavimus, ut paginarum editionis Stephanianae initia atque segmenta quam accuratissime quidem, nec tamen divulsis integris vocabulis notarentur. Nam quum inter viros doctos mos invaluerit sanequam laudabilis, ut, sicubi verba vel sententiae Platonis recitantur vel testimoni faciendi caussa afferuntur, id fere secundum exemplum Henr. Stephani fiat, nihil profecto potest ad usum esse exoptatius, quam ut omnibus numeris Stephanianae editionis per omnia fideliter adscriptis locorum Platonis vel indicandorum vel reperiendorum facultas data sit. Accedit hue, quod etiam eae editiones operum Platonicorum, quae criticam supellectilem complectuntur, Bekkeriana, nostra, aliae, in marginibus paginas Stephani notatas habent. Itaque his inspectis atque comparatis unicuique etiam licebit facili negotio in commentariis criticis reperire si quae inspicienda atque comparanda videantur. Àc ne notitia aliarum celebriorum editionum omnino desideraretur, quibus superioris aetatis eritiel et historici crebrius usi sunt, maiori editioni etiam tabulas adiecimus ex T. Mitehelli Indice Graecitatis Platonicae repetitas, quae illarum cum exemplo Stephani convenientiam vel dissensum declararent ac patefacerent: quod certe de editione Francofurtana et Lugdunensi faciendum putavimus, quarum editionum auctoritatem Casauboni, Hemsterhusii, Ruhnkenii, Wyt-