Platonis opera omnia : uno volumine comprehensa ad fidem optimorum liborum

PRAEFATIO. VII

verat. Sed optandum est sane, ut cod. Clarkianus et si qui ei cognati sunt, hoc nomine aliquando denuo explorentur; nam non iniuria videmur suspicari, usum elisionis et hiatus ex iis minus diligenter enotatum esse.

— Porro ad arbitrariae scripturae genus etiam formas plusquamperfecti in 7 terminatas referendas arbitramur. Nam quamquam teste Eustathio ad Odyss. p. 946. ed. Rom. — TT. IT. p. 305. ed. Lips. Heraclides eam formam Atticis simpliciter adscripsit, nulla addita regulae suae exceptione, atque Panaetins eam in codd. mss. Platonis repperit, tamen inde neutiquam sequitur, ut eam Atticis ubique obtrudendam esse putare liceat. Imo illi videntur hac pariter atque vulgari terminatione usi esse, ex tali variatione nescio quam repetentes varietatis gratiam ac delectationem. Id quod ex eo probabiliter colligi licet, quod quum in codd. aliae formae item insolentiores fere perpetuo sint conservatae, tum plusquamperfecti Attici memoria singulis tantum locis servata est. Ex quo tamen consequitur sine dubio hoc, ut illud, ubicunque vel levia eius vestigia remanserint, sine ulla dubitatione restitui oporteat. Id quod plurimis locis haud cunctanter ita fecimus; atque tanto minus nos huius poenitet consilii, quod illud nuper diligentiore codicis Paris. À. collatione non mediocriter commendari atque stabiliri vidimus. ls enim in Republica, Legibus, Timaeo, aliis operibus, scripturam istam non paucis locis primae manus auctoritate confirmat, quum aliis locis plurimis etiam vulgarem tueatur formam. Sed v. quae de eadem re exposuimus ann. ad Symp. p. 198. C. Apol. Socr. p. 22. D. 31. D. Menon. p. 80. D. ed. Goth.

Iam vero eandem rationem etiam sequendam esse iudicavimus in nominativis tertiae declinationis in 7/2 pro c/c terminatis. Nam utramque terminationem Platoni fuisse usitatam, dubitari certe nullo modo potest, quamquam veteres erammatici alteram, quae in 7e exit, simpliciter Atticam vocant; de qua re consulas A. Matthiae Gr. Ampl. $. 83. a. amm. 5. p. 234 sq. ed. IIT. et quos ille laudavit. Enimvero insolentiorem et rariorem formam credibilius est a scribis oblitteratam esse quam contra, ut profecto rationi consentaneum sit, sicubi eius vestigia reperiuntur quantumvis tenuia, ibi eam Platoni restituere.

Quemadmodum autem in talibus, quorum usus fluctuavit apud veteres, per omnia codicibus obsecundandum videtur, ita quidem, ut rariora atque insolentiora etiam ibi, ubi obscurior illorum memoria superest, revocanda sint; ita illi multo magis etiam in iis videntur audiendi esse, quae certa fere et constanti lege usurpata fuerunt. Quin etiam hoc in genere longius est progrediendum. — Nam sicubi optimi libri formam aliquam aut scripturam vel grammaticorum vett. testimoniis firmatam vel aliis de caussis probabilem atque auctoritate munitam tam constanter offerunt, ut paucissimi relinquantur loci, in quibus ea non compareat, haud