Platonis opera omnia : uno volumine comprehensa ad fidem optimorum liborum
" PRAEFATIO.
posteriores 7| etiam in indicativo litterae « substituentes, ita tamen, ut pristinam scribendi rationem in ffoUAet, oit et Owet constanter servasse reperiantur. lam vero omnino quidem dubitari potest, quam late hic scribendi mos apud Atticos patuerit et num ab ipsis per omnia aequabiliter servatus sit. Grammatici enim saepenumero Atticum dicunt non quod ab Atticis unice est usurpatum, sed quod lis etiam hie et illic in usu fuit. Sed ne de aliis scriptoribus, Aristophane, Tragicis, Thucydide, Xenophonte dicamus, apud quos sane illa scriptura item creberrima est, apud Platonem quidem quid rei sit, nobis certe non videtur ullo modo dubium aut controversum esse. Nam hic profecto illam formam semper et ubique usurpasse videtur, id quod ex codd. mss. satis certo cognoscitur. Nam paucissimi sane loci reperiuntur, ubi illi eam scripturam non exhibeant et auctoritate sua perquam gravi tueantur. Certe cod. Clarkianus eam in viginti quattuor, quos continet, libris — Euthyphrone, Apologia, Critone, Phaedone, Cratylo, Theaeteto, Sophista, Politico, Parmenide, Philebo, Symposio, Phaedro, Alcibiade I. et II., Hipparcho, Erastis, Theage, Charmide, Lachete, Lyside, Euthydemo, Protagora, Gorgia, Menone — tam fortiter tuetur, ut ibi vix tres quattuorve loci reperiantur, ubi scribae vel critici ab ea aberrarunt; quamquam in prioribus libris hie et illic etiam vulgarem formam habet a secunda manu adscriptam. Neque alia ratio est praestantissimi libri Paris. À., qui quo diligentius nuper excussus est, veluti ad libros Reipublicae atque Legum, eo certius confirmavit ubique auctoritatem scripturae, qua passiva ae media in & terminata sunt. Accedit fides librorum Vat. À., Flor. B., Venet. C. aliorum non paucorum, qui ilis tanquam suppetias ferunt, et licet interdum etiam vulgarem offerant formam, tamen item passim evidentissima alterius rationis habent vestigia. Itaque vere videmur affirmare et contendere, per universum Platonem paucissimos investigari locos posse, in quibus vulgaris terminatio communi omnium librorum consensu confirmetur. Quod quo iure ita dicamus, satis erit uno eoque luculentissimo rei exemplo demonstrare. Amplissimum esse omnes norunt opus, quod vulgo Reipublicae nomine inscribitur. In eo vero vix tria quattuorve extant vulgaris terminationis omnibus codicum suffragiis confirmatae exempla. Nam quae Schneiderus Praef. ad Polit. Vol. I. p. LI. ad contrariam sententiam defendendam attulit, ea omnia sunt eiusmodi, üt postquam cod. Par. A. denuo exeussum habemus, nihil ad vindicandam vulgatam scripturam valere existimanda sint. Is enim liquido a prima manu scriptum exhibet cxQ«fftoye? I. 340. E. 7jy& 343. B. III. 386. A. eot III. 392. D. ege 397. D. zxegaóc&e 399. D. «ztoAoyrost IV. 419. A. zorjoet 423. À. 489. C. D. £reww£ost 496. B. &ztoó£iet 430. C. éuirev&i 431. C. habet item ct9oxcle V. 451. C. qjyet 456. D. 459. B. 467. B. age9xjoet 472. A. rjy& VI. 486.
mA