Quaestionum paroemiographicarum capita selecta

19

Ceterum quod coniectura assecuti nobis esse videmur certo testimonio quodammodo confirmatur: Helladius enim Photii p. 530 Bekk. Didymnm ir pò ç xoùç Tïept itapoijuôv ouvrer aX ó r a ç librum suum scripsisse tradit itaque auctores gravissimos singulos recensuisse et aestimasse videtur.

II. De Diogeniani rapi Tcapoqumv quae dicitur disputationis fontibus.

De Diogeniani quae rcspî nxp otptwv inscribitur disputatione et de eius origine nondum satis inquisitum est. En omnia quae legimus : Primus omnium edidit eam, ad Bastii e codice Parisino 1773 excerptorum fidem 1 ), Gaisfordius, in editione paroemiograpliorum Graecorum (Oxonii, 1836, p. Y not. 2). Hanc recensionem repetiverunt editores Gottingenses (Corp. paroem. Graec. I p. 177 sqq.) notisque suis et apparatu critico instruxerunt. De disputatione egerunt: Sclineidewinus, in Praefatione (pp. YI et XIII) disputatiunculae auctorem contendit a Lucilio Tarrhaeo sua accepisse, Lucilium Chrysippi verba sua fecisse. Cum Schneidewino consentiunt Wa rnk ross iu s (De p aro emio graphis capita duo. Gryphisw. 1881, p. 24) et, quamquam cautius, Cohnius (in Pauly-Wissowae 1. V 783). Jungblutius (Quaestionem de paroemiographis pars prior: de Zenobio. Hai. S. 1882. p. 20) de titulo Ps.-Diogenianeae collectionis confecturam fecit (de hac re cf. Crusium in Anal. p. 23; Ueb. die gr. Paroem. p. 220, et Cohnium, Zu den Paroemiogr. [Breslau, 1887 = Bresl. philol. Abh. ll] p. 51). Praeterea nihil. Ultra hos terminos satis angustos progressus est Crusius (Anal, p. 22 sq., die griech. Paroem. p. 220), qui magnam disputatiunculae auctoritatem imprimis collaudavit (Anal. p. 23), et eam e Diogeniani lexico haustam esse censuit ; fieri etiam potest pergit Crusius altero loco (die gr. Paroem. p. 220) ut disputatio illa appendix huius lexici vel caput eius fuerit. Nam proverbiorum collectio Diogeniani inter somnia est habenda; quae vulgo fertur nihil aliud

1) Alios codices notavit Schneidevnnus in apparatu critico (I p. 177). Adde cod. Vindobonensem, a Crusio descriptum (Die griech. Paroem. p. 220 2 ), et cod. Laurentianum LIX 30.