Quaestionum paroemiographicarum capita selecta

ita esse testantur etiam Quintilianus (Y 11, 19): „cui (sc. xü alveo) confine est Trœpotpcaç genus illud, quod est velnt fabella brevior et per allegoriam accipitur: „„Non nostrum, inquit, onus““; bos clitellas (spectans)" Q, et ipsum Lucilleum fragmentum (v. Ammon. 1. c.) : TOXpotpia Sè, i) xrjv cenò xscpaXacou ini zò xstpov àvacpopàv sxsc èvSéouaav xoû atvou, v.cd xrjv Içcofiev evSexopsvyj psxâpaatv, oìov, pive Poû; cet., cf. etiam Crusìum, in Paüly-Wiss. 1. II 2663. Didymum et Quintilianum ostendimus iam a rhetoricis scriptis pendere; itaque certe non prohibemur quominus statuamus Lucilii doctrinam praeter cetera etiam IpjTClwpévïjç Tïapotplaç explicationem e scriptis rhetoricis esse repetitam. Haec quae, aha progressi via, demonstravimus, una cadunt cum iis quae Crusius iam pridem statuit: Babrium scilicet, cum fabulas ad proverbia (et hoc potissimum sibi vult èÇïjtiXtopévï] Tïapo'pia) finxisset (quantum eas confectas iam non invenit, ut e. g. fab. 20 Cr., cf. Crusium, De Babr. aet. p. 237), quibus volumen suum alterum auxit, praecepta et enchiridia rhetorum esse secutum (v. Crusium, 1. c. et in Pauly-Wissowae 1. II 2662, cf. etiam H. Christoff erssonium, Studia de fontibus fabularum Babrianarum [Lundae, 1904] p. 101 sqq.).

§ 9. Summa. Summa igitur rei haec est. Didymum, qui in proverbii natura describenda paroemiographos vetustiores nec non scripta rhetorica consuluit, coniunctum tenemus cum Lucilio, quem item studiis rhetoricis incubuisse vidimus. Eosdem composuit et consuluit Zenobius. lam vides quid hinc sequatur. Disputatio quam habemus a Zenobio videtur esse composita et proverbiis praemissa, tum a Diogeniano, sophista coaevo recepta. Similes disputationes proverbiis praemisisse videntur Didymus, Lucilius.

1) Lego cum orus i o, Rh. M. 44 (1889) p. 45 sq.

37