Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

LECTUNRIS SooP B:

CHRISTIANUS LASSEN.

Quomodo faetum sit, ut Sonreeznir editio Bhagavadgitae haec altera, iamdudum promissa et desiderata, nunc demum in lucem prodeat, si erunt qui comperire cupiunt, rem paullo altius repetam et a priori editione initium faciam praefationis, breviori usurus de hac sermone, explicatiori de illa, eiusque fatis, subsidiis ac ra{1011110 5.

Prior editio vulgata est anno MDCCCXXIIL, in qua adornanda quae ad manum habuerit Schlegelius adiumenta critica et quod secutus sit consilium, non opus est h. l. exponere, siquidem satis copiose ea de re ipse disseruit in praefatione, quam ego nunc iterandam curavi; id vero silentio praetereundum non est, nullum ex Indicis litteris libram eligi potuisse a Schlegelio aptiorem, quo commodis studiorum Indicorum paulo ante in Germania inchoatorum consuleret, vel digniorem, in quo emendando et interpretando ingenii sui acumen exerceret, quove peritiam quam sibi comparaverat, linguae Indicae eruditis probaret. Hane autem, quam tribuo Bhagavadgitae laudem si quis iusto maiorem esse opinelur, ei in memoriam revocare liceat iudicium, quod de hoc libro tulit Vir illustrissimus, Indicarumque aeque ac multarum aliarum litterarum peritissimus, GuiLELMUS AB