Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

VIII PRAEFATIO

| Huwsorpr, qui, certum mihi videtur, inquit, pulcerrimum esse hoc Bharateae episodium et haud scio an unicum vere philosophicum carmen, quod in ulla lingua nobis cognita exstet. *) Eius gravitate ac puleritudine quum summopere delectaretur Schlegelius, omni studio enisus est, ut editoris munere in carminis emendatione et enarratione rite perfungeretur. Nec frustr id egit; textum enim, in editione Calcuttensi principe multis vitis inquinatum librorum manu scriptorum ope |a casugatum exhibuit, ut paucissimos tantum locos secundis curis retractandos relinqueret; interpretationem Laünam si ex veritate aestimare volumus, reputare debemus, illo tempore praeter versionem Anglicam Cazori Wirnxiwsu, quam merita laude commemorat, et scholia Cnipnmamasváxiwis in caput secundum, quae ex codice Parisino descripserat, nulla Schlegelio in promptu fuisse adiumenta; ulilissimam autem sive potius prorsus necessariam esse ad recte intelligendum librum, qualis est Bhagavadgita, cognitionem commentariorum enarratorum indigenarum, nemo huius rei peritus infitias ibit Neque edita tunc fuere scripta, quibus postea ab eruditis Europaeis praeclare explicata sunt placita philosophorum Indicorum. Huc accedit, admodum diffieile esse, notiones Indicas philosophicas, tantopere a Romanorum ingenio alienas, perspicue et sine circumlocutione exprimere sermone Latino, quo post editam anno MDCCLXXXVIII. in academia Gottingensi de geographia Homerica commentationem ad scribendum non usus fuerat Schlegelius.

*) Vid. /ndische Biblioth. YI, p. 919. Opp. Collect. , p. 111. Similiter in dissertatione Academica, quae: Ueber die unter dem Namen Bh. G. bekannte Episode des Mahd-Bhárata, iuscripta et Zctt. Heg. cad. Berol. ex annis MDCCCXXV. serta est, p. 54. Opp. Collect. l, p. 96.