Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

ध CHRISTIANI LASSENI IX

Quibus rebus perpensis, non possumus quin assentiamur eis laudibus, quibus hane versionem extollit Vir ill. G AB Huusorpr 7), simplicitatis, brevitatis, gravitatis, perspicuitatis , elegantiae sinceraeque Latini sermonis indolis virtutes ei attribuens; neque indignam eam censemus sociam praeclararum illarum versionum in sermonem vernaeulum factarum , quibus antea gloriam. perennem sibi comparaverat Schlegelius.

Non alienum denique ab hoc loco videtur de hac editione Bhagavadgitae commemorare, primum fuisse librum, qui in terris Europae continentibus exscriplus fuerit typis Devanagaricis , quorum supellecüle Regia munificentia, Schlegelio suasore, eorumque conficiendorum curatore, Academiam hhenanam paullo antea donaverat. Novam editionem haud ita longe post meditari coepit Schlegelius, in qua praeparanda recle censuit, id praecipue esse agendum, uL inlerpretatio recognosceretur, quum textus carminis paucissimis exceptis locis ad veram scripturam iam revocalus videretur. Subsidia autem interpretationis longe utilissima ex commentariis scholiastarum pelenda esse quum intellexisset, ea circumspicere institüit el oblata opportuna occasione, dum mensibus hiemalibus annorum MDCCCXXXI et MDCCCXXXII. Lutetiae Parisiorum commorabatur, totum Cridharasvàminis commentarium in Bhagavadgitam ex codice biblioihecae Regiae descripsit. Mox ex iünere redux novoque hoc subsidio instructus, textum libri diligenter recognovit, versionem Latinam emendavit, annotationes prioris ediüonis retractavit, novasque addidit et tanta quidem

*) Jnd. Bibl.TL, p. 247. Opp. Coll. I, p. 136. Similibus laudibus praedicavit eam in dissertatione mox laudata, p. 7. Opp.

Coll. Y, p. 34