Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

X PRAEFATIO

cum industria, ut ante hos XIl. annos duodecim priora folia huius editionis typis expressa essent; tum autem, prementibus quum aliis laboribus, tum praecipue versionis primi Ràmàyanae voluminis absolvendae negotio, operam Bhagavadgilae navandam intermiltere licet satis aegre coactus fuit.

Edito anno MDCCCXXXVIIL primo versionis Rameidos volumine, Bhagavadgitae editionem resumere et adnotationem continuare incepit. Ín quod negotium tamen quum propter molem aliorum laborum qui instarent, operam tantum subsecivam impendere posset et frequentibus moris detineretur, accelerandi operis caussa socium negoti sibi adiungere constituit. Mihi itaque desiderium suum significavit, ut coniunctis viribus opus conficeremus. Cui viri illustrissimi et magistri summe venerandi /optato respondi, nil mihi fore gratius et sanctius. 12 autem communem laborem inter nos dispertüvimus, ut ille praefationem seriberet, ego adnotationes suppeditarem ad eos locos, ad quos in eius schedis nil adnotati reperirem vel aliquid addendum esse sentirem, et indices pararem, quos editioni suae adiicere decreveral. At vero hane conditionem impetravi, ut nihil prelo traderem, nisi antea ab eo inspectum et approbatum fuisset. Quae conditio, elsi operi multum sane profuit, tamen in caussa fuit, cur tum propter valetudinis infirmitalem , qua saepius hisce annis premebatur Sehlegelius, tum propter molem et diversitatem aliorum laborum, quos in se susceperat, tardius progressum sit opus eL nondum ad finem pervenerit, quum morte litteris ereptus est vir desideratissimus.

lam de subsidiis criticis dicam, quibus in adornanda hac editione usus est Schlegelius. De quattuor codicibus Parisinis, ex quibus tota scripturae varietas in schedis eius enolala exstat, non attinet h. l. dicere, quum ii