Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre, S. 125
| ê | | |
METHODUS PHYSICA. CHARACTERISTICA 95 a ribus illis artificiis per quæ divinari solet numerus quem aliquis sibi tacite proposuit, facile ab algebræ perito dijudicare ‘ potest an ea quæ sibi ab alio dicta sunt de occulto illo numero, sint ad eum eruendum suffcientia. Unus est modus per quem pauci homines < delecti > parvis sumtibus et exiguo tempore res magnas pro scientiarum vitæ utilium incremento præstare possunt. Si aliqui sint qui accuratissimè ratiocinari possint, (aliqui] his vero materiam suppeditent > tum qui ex horum voto experimenta sumant, tum qui res præclaras passim in libris aut apud curiosos extantes colligant atque ordinent.
Necesse est autem qui talia moliantur eos ab aliis curis esse solutos, et vero affectu in studia ferri et a paucis dirigi; et Laboratorio atque Bibliotheca et cæteris ad sumtus in aliquot mercenarios <et experimenta > necessariis abunde instructos esse, et de superiore loco protegi.
Cüm multi aded sint ordines præclaræque fundationes, mirandum est neminem nunquam quicquam tale fundasse [pro vero generis humani bono| in quo cum religione etiam humani generis præsens felicitas procuraretur ?.
Si quis unquam tale fundaret institutum, is supra quàm credi potest obligaret << sibi >> posteritatem, et veram nomini suo immortalitatem pararet.
Tale genus Ordinis haud dubiè in tantà seculi luce non tantüm magno applausu acciperetur, sed et mox necessariis undique subsidiüs, legatis, fundationibus exsplendesceret, et [ad] per omnes nationes sectasque < facile > diffunderetur, et cum sapientia etiam pietatem propagaret *.
| Cum cœnobia nonnulla tantis abundent divitiis, optandum esset quod illis superest ultra victus commoditatem scientiarum verarum incrementis impendi, quibus maxime gloria DEi celebratur.
Omne præclarum naturæ artificium experimento << vel demonstra-
tione = detectum, hymnus est verus et realis DEo cantatus, cujus admirationem auget*.
1. Sic, pour « dijudicari ».
2. Au lieu de ces deux derniers mots, oubliés par le secrétaire, Leibniz a écrit sur la copie : « utilitas combinetur. »
3, Cf. THEoL., XX, 99, 100; De Societate Philadelphica (Foucher de Careil, VII, 94) résumé dans La Logique de Leibniz, p. 506; et De Republica, sept. 1678 (Klopp, V, 22) cité 1bid., p. 500, n. 3.
4. CF. la Consultatio de Naturæ cognitione... (Klopp, III, 312: Foucher de Careil, VII, 107.) — Ici s'arrête la copie Puic:, V, 6, c, 9-10.
Pxiz., V, 8,g, 31.
31 verso.