Quaestionum paroemiographicarum capita selecta
Quas institui de fontibus p aroemiographicis quaestiones et meile et felle fecundissimas esse censeo: nam ad animi fructum qui capitur cum veterum officinas inspicere nobis contingit, accedunt summae in indagando difficultates, quas omnes superare vix bumanis conceditur viribus. In proverbiis colligendis et explicandis sedulo collocarunt operam et peripatetici philosophi, qui, eam quam magister muniverat viam ingressi, studiose explorabant omnia quae plebis mens procreat, et stoici, quorum princeps, Chrysippus, sapienter imprimis dicta ad mores corrigendos colligebat; etiam grammatici Alexandrinae aetatis, in commentariis ad poetas scribendis, multas congesserunt proverbiorum copias, et de iis explicandis egregie sunt meriti. Eo accidit ut numerus eorum quae litteris mandabantur proverbiorum valde esset auctus, nec minus crebri erant qui ea interpretati sunt paroemiographi. Quae eum ita essent multae etiam tradebantur eiusdem proverbii explicationes et recensiones, quibus omnibus fontem probare principalem magnum est et arduum opus; nam et pauca sunt quae veterum paroemiographorum certa habemus fragmenta, et implicati sunt inter sese isti fontes veteres, ita ut saepe in dubio simus quid cuique sit attribuendum. Ad haec omnia satis misera et dura eorum quae aetatem tulerunt proverbiorum accedit condicio : primum quod thesauri paroemiographici quasi post naufragium übique dispersi iacent (apud scholiastas lexicographos ceteros per quos doctrinae Alexandrinae ad nos pervenerunt frusta) tum maxime quod editio quam viri docti curaverunt Gottingenses ita depravatum textum continet, ut nomranquam Sphingis aenigmata potius quam facetias veterum et sales te legere putes. Nova paroemiographorum corporis editio, quae utinam quam primum lucem aspiciat, exoptatissima est igitur et pernecessaria. Sed quamquam, quod Crusius identidem praedicavit, priusquam editionem omni apparatu instructam recuperaverimus, timendum est ne quaestiones de fontibus paroemiographicis omnino praematurae